sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam. vestrae sunt iam1 partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. vos2 reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt3 lenitate ac misericordia mitigate. hoc cum a vobis impetrare4 causa ipsa5 debet, [93] tum est vestri animi atque virtutis declarare non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire convenerit. in quo ego vos, iudices6, quantum meus in vos amor7 postulat, tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra8 falsam a nobis9 crudelitatis famam repellamus.