previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Puppe procul summa vigilis1 post terga magistri
haeserat auratae genibus Medea Minervae;
atque ibi deiecta residens in lumina palla
205flebat adhuc, quamquam2 Haemoniis cum regibus iret,
sola tamen nec coniugii3 secura futuri.
illam Sarmatici miserantur litora ponti,
illa Thoanteae transit defleta4 Dianae.
nulla palus, nullus Scythiae non maeret euntem
210amnis; Hyperboreas movit conspecta pruinas,
tot modo regna tenens; ipsi5 quoque murmura ponunt
iam Minyae, iam ferre volunt. vix allevat ora
ad seras, siquando, dapes, quas carus lason
ipse dabat, iam6 nubiferam transire Carambin
215significans, iam regna Lyci, totiensque gementem
fallit ad Haemonios hortatus surgere montes.

Insula Sarmaticae Peuce stat nomine nymphae,
torvus ubi7 et ripa semper metuendus utraque
in freta per saevos Hister descendit alumnos.
220solvere in hoc tandem resides dux litore curas
ac primum socios ausus sua pacta docere
promissamque fidem thalami foedusque iugale.
ultro omnes laeti instigant meritamque fatentur.
ipse8 autem invitae iam Pallados erigit aras
225incipit Idaliae numen nec spernere divae,
praecipueque sui, siquando, in tempore pulcher
coniugii9 Minyas numquam magis eminet inter:
[p. 190] qualis sanguineo victor10 Gradivus ab Hebro
Idalium furto subit aut dilecta Cythera,
230seu cum caelestes Alcidae invisere mensas
iam vacat et fessum Iunonia sustinet11 Hebe.
adnuit unanimis12 Venus, hortatorque Cupido
suscitat adfixam maestis Aeetida curis;
ipsa suas illi croceo subtegmine vestes
235induit, ipsa suam duplicem Cytherea coronam
donat et arsuras alia cum virgine gemmas.
tum novus implevit vultus honor, ac sua flavis
reddita cura13 comis, graditurque oblita malorum.
sic ubi Mygdonios planctus sacer14 abluit Almo,
240laetaque iam Cybele festaeque per oppida taedae,
quis modo tam15 saevos adytis fluxisse cruores
cogitet? aut ipsi qui iam meminere ministri?
inde ubi sacrificas16 cum coniuge venit ad aras
Aesonides unaque adeunt pariterque precari
245incipiunt, ignem Pollux undamque iugalem
praetulit, et dextrum pariter vertuntur in orbem.
sed neque se pingues tum candida flamma per auras
explicuit, nec tura videt concordia Mopsus,
promissam nec stare fidem,17 breve tempus amorum.
250odit utrumque simul, simul et miseratur utrumque
et tibi tum18 nullos optavit, barbara, natos.
mox epulas et sacra parant; silvestria laetis
praemia venatu facili quaesita supersunt;
pars veribus, pars undanti despumat aeno.
255gramineis ast inde toris discumbitur, olim
Hister anhelantem Peucen quo presserat antro.
ipsi inter medios rosea radiante iuventa
altius inque sui sternuntur velleris auro.
[p. 191]

1 uigilis M, uigiliis V

2 quamquam M, quaquam V

3 coniugii M2,coniugis V

4 defleta cod. regius, T1 Pius, deflexa V

5 ipsi RF Bon.1, ipse V | murmure V

6 dabat iam Bon.1, dabam V | carambin M2, carymbin V

7 ubi M, ilbi V | utraque M2, utrasque V

8 ipse Balbus, Ipsa V

9 Coniugii M, Coniugi V

10 uictor M, om V, fort. gradiens vel veniens vel rediens

11 sustinet M, stistinet V

12 adnuit unanimis Meyncke, Adsunt unanimes V

13 cura M, curo V

14 planctu sacer V

15 tam cod. Bon., iam V

16 sacrificas M, sacrificans V

17 fidem M, fides V

18 tum V, iam Bon.1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: