Non tulit haec animis, quin longa silentia Pallas
650rumperet inridens strepitumque minasque Gradivi.1
'non tibi Aloidae,2 quibus haec fera murmura iactes,
non Lapithae, sed Pallas' ait; 'neque ego aegide digna,
nec vocer ulterius proles Iovis, excidat iste
ni tibi corde tumor: lituos miser armaque faxo
655oderis et primis adimam tua nomina bellis.
quin simili matrem demens gravitate secutus;
digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.3
quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes,
si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranni
660impavidus maria et nondum qui nota subibat,
iuvimus4 et magnis aliquam spem movimus ausis?
an nullas5 praeferre preces nec foedera regis
ulla sequi, caeca sed cuncta impellere pugna
debuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste,
665siqua petit. cuperem haec etiam nunc6 bella remitti
nec socias armare manus. da vellera, rector,
et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavors
[p. 130]
abnegat7 et solus nostris sudoribus obstat,
ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?
670faxo8 aliqua et nequeat.' sic femina. coepelat ardens
hic iterum alternis Mavors insurgere dictis.
excipit hinc contra pater et sic voce coercet:
'quid vesane fremis? cum vos iam paenitet acti
peccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.
675quolibet9 ista modo, quacumque impellite pugna,
quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.
te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:
sit Persen pepulisse satis, nec vana retentet
spes Minyas finemve10 velint imponere bello.
680ilium etenim talis rerum manet, accipite,11 ordo:
victa retro nunc castra dabit bellumque remittet
territus adventu ducis et virtute Pelasgi:
mox ubi Thessalicis referent12 hos flamina terris,
tunc aderit victorque domos et sceptra tenebit,
685done et Aeeten inopis post longa senectae
exilia heu magnis quantumlibet13 impia fatis
nata iuvet Graiusque nepos in regna reponat.
hic labor amborumque14 haec sunt discrimina fratrum.
vadite et adversis, ut quis volet, inruat armis.'
690Dixerat. instaurat mensas pacemque reducit,
et iam sidereo15 noctem demittit Olympo.
tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere16 pugnas
Musarum chorus et citharae pulsator17 Apollo,
fertque gravem Phrygius circum cratera minister.
695surgitur in somnos seque ad sua limina18 flectunt.