adde, quod in1 noctem venti veloque marique
60incumbunt magis et tacitis ratis2 ocior horis.3
atque adeo non illa sequi mihi sidera monstrat,4
quae delapsa polo reficit mare: tantus Orion
iam cadit, irato iam stridet in aequore Perseus:
sed mihi dux, vetitis qui numquam conditus5 undis
65axe nitet serpens septenosque implicat ignes.'
sic ait et certi memorat qui vultus Olympi,
Pleiones Hyadumque locos, quo6 sidere vibret
Ensis et Actaeus niteat qua luce Bootes.
haec ubi dicta dedit, Cereris turn munere7 fessas
70restituunt vires et parco pectora8 Baccho.
mox somno cessere; regunt sua sidera puppem.
Iamque sub Eoae dubios Atlantidis9 ignes
albet ager, motisque truces ab ovilibus ursi
tuta domosque petunt, raras et litus in altum
75mittit aves, cum primus10 equis exegit anhelis
[p. 34]
Phoebus Athon mediasque diem dispersit in undas.11
certatim remis agitur mare rostraque cursu
prima tremunt, et iam summis Vulcania surgit
Lemnos aquis tibi per varios dilecta12 labores,
80Ignipotens; nec te furiis13 et crimine matrum
terra fugat14 meritique piget meminisse prioris.
Tempore quo primum fremitus insurgere opertos
caelicolum et regni sensit novitate tumentes
Iuppiter aetheriae nec stare silentia pacis,
85Iunonem volucri primam suspendit Olympo
horrendum chaos ostendens poenamque15 barathri.
mox etiam pavidae temptantem vincula matris
solvere praerupti Vulcanum vertice caeli
devolvit; ruit ille polo noctemque diemque
90turbinis in morem, Lemni cum litore tandem
insonuit. vox inde repens ut perculit urbem,
adclinem scopulo inveniunt miserentque foventque
alternos aegro cunctantem poplite gressus.
hinc reduci16 superas postquam pater adnuit arces,
95Lemnos cara deo, nec fama notior Aetne
aut Lipares domus: has epulas, haec templa peracta
aegide et horrifici formatis fulminis alis
laetus adit. contra Veneris stat frigida semper
ara loco, meritas postquam dea coniugis iras
100horruit et tacitae Martem tenuere catenae.
quocirca struit illa nefas Lemnoque merenti
exitium furiale movet. neque enim alma videri
tantum: eadem tereti17 crinem subnectitur auro
sidereos diffusa sinus, eadem effera et ingens
105et maculis suffecta genas pinumque sonantem
virginibus Stygiis nigramque simillima pallam.18
[p. 35]
Iamque dies aderat. Thracas qui fuderat armis
dux Lemni, puppes19 tenui contexere canna
ausus et inducto cratem defendere tergo,
110laeta maria tum signa refert, plenasque movebant
armentis nuribusque rates. et barbara20 vestis
et torques insigne loci. sonat aequore clamor:
'o patria, o variis coniunx nunc anxia curis,
has21 agimus longi famulas tibi praemia belli',
115cum dea se piceo per sudum turbida nimbo
praecipitat Famamque vagam vestigat in umbra.22
quam pater omnipotens digna atque indigna23 canentem
spargentemque metus placidis regionibus arcet
aetheris: illa fremens habitat sub nubibus imis,
120non erebi, non diva poli, terrasque fatigat
quas datur. audentem primi spernuntque foventque.
mox omnes agit et motis quatit oppida linguis.24
talem diva sibi scelerisque dolique ministram
quaerit avens. videt illa prior, iamque advolat ultro
125impatiens, iamque ora parat, iam suscitat aures.
bane superincendit Venus atque his vocibus implet:
'vade age et aequoream, virgo, delabere Lemnon
et cunctas mihi verte domos, praecurrere qualis
bella soles, cum mille tubas armataque campis
130agmina et innumerum flatus cum fingis25 equorum.
adfore iam luxu turpique cupidine captos
fare26 viros carasque toris inducere Thressas.
haec tibi principia, hinc rabidas27 dolor undique matres
instimulet: mox ipsa adero ducamque paratas.'