previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior. Adflicto enim et magnum vulnus male fcrenti paulisper cedendum est; exsatiet [p. 130] se aut certe primum impetum effundat; hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.

[2] " Solacia expectas ? Convicia accipe. Molliter tu fers mortem filii; quid faceres, si amicum perdidisses ? Decessit filius incertae spei, parvulus; pusillum temporis periit. [3] Causas doloris conquirimus et de fortuna etiam inique queri volumus, quasi non sit iustas querendi causas praebitura. At mehercules satis mihi iam videbaris animi habere etiam adversus solida mala, nedum ad istas umbras malorum, quibus ingemescunt homines moris causa. Quod damnorum omnium maximum est, si amicum perdidisses, danda opera erat, ut magis gauderes, quod habueras, quam maereres, quod amiseras.

[4] " Sed plerique non computant, quanta perceperint, quantum gavisi sint. Hoc habet inter reliqua mali dolor iste: non supervacuus tantum, sed ingratus est. Ergo quod habuisti talem amicum, periit opera? Tot annis, tanta coniunctione vitae, tam familiari studiorum societate nil actum est ? Cum amico effers amicitiam ? Et quid doles amisisse, si habuisse non prodest ? Mihi crede, magna pars ex iis, quos amavimus,licet ipsos casus abstulerit, apud nos manet. Nostrum est, quod praeteriit, tempus nec quicquam est loco tutiore quam quod fuit. [5] Ingrati adversus [p. 132] percepta spe futuri sumus, quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit. Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est; et futura et praeterita delectant, haec exspectatione, illa memoria, sed alterum pendet et non fieri potest, alterum non potest non fuisse. " Quis ergo furor est certissimo excidere ? Adquiescamus iis, quae iam hausimus, si modo non perforate animo hauriebamus et transmittente quicquid acceperat. [6] Innumerabilia sunt exempla eorum, qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum aut in aliquod publicum officium a rogo redierint et statim aliud egerint. Nec inmerito; nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias. Deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, omnibus restat. Deinde desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum et desiderantem. Eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amisimus, sequimur.

[7] " Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur; quem putas perisse, praemissus est. Quid autem dementius quam, cum idem tibi [p. 134] iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ? Fiet aliquis factum, quod non ignoravit futurum ? Aut si mortem in homine non cogitavit, sibi inposuit. [8] Fiet aliquis factum, quod aiebat non posse non fieri ? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur 1 hominem fuisse. Omnis eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat. [9] Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter primum diem et ultimum iacet, varium incertumque est: si molestias aestimes, etiam puero longum, si velocitatem, etiam seni angustum. Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius. 2 Iactantur cuncta et in contrarium transeunt iubente fortuna, et in tanta volutatione rerum humanarum nihil cuiquam nisi mors certum est. Tamen de eo queruntur omnes, in quo uno nemo decipitur. ' Sed puer decessit.' Nondum dico melius agi cum eo, qui cito 3 vita defungitur; ad eum transeamus, qui consenuit.

[10] Quantulo vincit infantem ! Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso; videbis, quam exiguum sit, quod optamus, quod cxtendimus. Ex hoc quantum lacrimae, quantum sollicitudines occupant ! [11] Quantum mors, antequam veniat, optata, quantum valitudo, quantum timor! Quantum tenent aut rudes aut inutiles [p. 136] anni ! Dimidium ex hoc edormitur. Adice labores, luctus, pericula, et intelleges etiam in longissima vita minimum esse, quod vivitur. [12] Sed quis tibi concedet non melius se habere eum, cui cito reverti licet, cui ante lassitudinem peractum est iter ? Vita nec bonum nec malum est; boni ac mali locus est. Ita nihil ille perdidit nisi aleam in damnum certiorem. Potuit evadere modestus et prudens, potuit sub cura tua in meliora formari, sed, quod iustius timetur, potuit fieri pluribus similis. [13] Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit; aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit; plus timeri quam sperari potuisse manifestum erit. "Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare. [14] Non hortor, ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est dolor iste, sed morsus; tu illum dolorem facis. "Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras. [15] Quid ? Nunc ego duritiam suadeo et in [p. 138] funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ? Minime. Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem. Puta autem me vetare; quaedam sunt sui iuris. Excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae levant. [16] Quid ergo est ? Permittamus illis cadere, non imperemus ... , fluat, quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam dolor: quotus quisque sibi tristis est! Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur. Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur; sine spectatore cessat dolor. [17] Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere. A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis 4 omnibus inconstantissimo. videt aliquem fortem in [p. 140] luctu suo: impium vocat et efferatum; videt aliquem conlabentem et corpori adfusum: effeminatum ait et enervem. [18] Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas. " Dicam quid intersit. Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit. [19] Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur. Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indulgemus, illis vincimur.

[20] " Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem 5 adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte. Ire autem possunt placidis atque compositis. Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset. Licet, inquam, [p. 142] naturae obsequi gravitate servata. [21] Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus. Est aliquis et dolendi decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est; inprudentium 6 ut gaudia sic dolores exundavere.

[22] " Aequo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid novum evenit ? Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem; unde visum est, dimittit. [23] Ceterum frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra. Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate 7 ventura; nemo enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae. Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate 8 audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.

[24] Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum [p. 144] corporibus efferre et effusissime flere, meminisse 9 parcissime,—inhumani animi est. Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatus 10 est amor et paene rabidus, sed cum 11 amissis totus extinguitur. Hoc prudentem virum non decet; meminisse perseveret, lugere desinat. [25] Illud nullo modo probo, quod 12 ait Metrodorus: esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore. Ipsa Metrodori verba subscripsi. Μητροδώρου ἐπιστολῶν πρὸς τὴν ἀδελφήν. 13 Ἔστιν γάρ τις ἡδονὴ λύπῃ συγγενής, ἣν χρὴ θηρεύειν κατὰ τοῦτον τὸν καιρόν. [26] De quibus non dubito quid sis sensurus. Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere ? Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae, 14 quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum. Utrum 15 tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari ?

[27] Nos quod praecipimus, honestum est; cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori. Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem ? [p. 146] Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus. " Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem ? Utrum honestius dolor ab animo summovetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur ? ' Admittitur ' dico ? Captatur et quidem ex ipso. ' [28] Est aliqua ' inquit' voluptas cognata tristitiae.' Istuc nobis licet dicere, vobis quidem non licet. Unum bonum nostis voluptatem, unum malum dolorem; quae potest inter bonum et malum esse cognatio ? Sed puta esse; nunc potissimum eruitur ? Et ipsum dolorem scrutamur, an quid 16 habeat iucundum circa se et voluptarium ? [29] Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris. Non te pudet luctum voluptate sanare ? Severius ista plaga curanda est. Illud potius admone, nullum mali sensum ad eum, qui periit, pervenire; nam si pervenit, non periit. [30] Nulla, inquam, res eum laedit, qui nullus est; vivit, si laeditur. Utrum putas illi male esse, quod nullus est, an quod est adhuc aliquis ? Atqui nec ex eo [p. 148] potest ei tormentum esse, quod non est; quis enim nullius sensus est ? Nee ex eo, quod est; effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.

[31] " Illud quoque dicamus ei, qui deflet ac desiderat in aetate prima raptum: omnes, quantum ad brevitatem aevi, si universo conpares, et iuvenes et senes, in aequo sumus. Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum aliqua pars est. Hoc quod vivimus, proximum nihilost; et tamen, o dementiam nostram, late disponitur.

[32] " Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres." VALE.

1 mortuum esse queritur later MSS.; om. by B and A1.

2 mobilius later MSS.; mobilibus BA.

3 cito added by Gertz.

4 aliis Hermes; his MSS.

5 circulum adstantem Rossbach; circum stantem A.

6 imprudentium later MSS.; id prudentium BA.

7 sine acerbitate later MSS.; inea cervitate BA.

8 voluptate later MSS.; voluntate BA.

9 meminisse later MSS.; memisse BA.

10 quarum concitatus later MSS.; quorum contria concitatus actus BA.

11 cum later MSS.; eum BA.

12 quod later MSS.; quid BA.

13 Rossbach holds that these five words belong in the margin.

14 duritiae Madvig; duritia BA.

15 utrum later MSS.; virum BA.

16 an quid Buecheler; aliquid BA; an aliquid later MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: