[3] Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est. [p. 380]