[19] Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. " Nihil," inquit, " perdidi "; dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum [p. 54] sunt 1 ; " hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.
Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere ? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.