[5] Sed latrocinium fecit [p. 32] aliquis, occidit hominem." Quid ergo ? 1 Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur; tu quid meruisti miser, ut hoc spectes ? " Occide, verbera, ure ! Quare tam timide incurrit in ferrum ? Quare parum audacter occidit ? Quare parum libenter moritur ? Plagis agatur 2 in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant." Intermissum est spectaculum: "interim iugulentur homines, ne nihil agatur."
Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt ? Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.