[3] " Quomodo ergo," inquis, " me expediam ?" Effugere non potes necessitates, potes vincere.
Fit via vi. 1Et hanc tibi viam 2 dabit philosophia. Ad hanc te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum, liber. Hoc contingere aliter non potest.