[17] Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. " Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget." "Ede," inquis, "auctorem." Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina.