[15] Virtutem materia non mutat; nec peiorem facit dura [p. 12] ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta. Necesse est ergo par sit. 1 In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste. Ergo aequalia sunt bona, ultra quae 2 nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus. Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.