previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Si vales et te dignum putas, qui aliquando fias tuus, gaudeo. Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione; verba rebus proba.

[2] Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent; facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat, ut ipsa intra se vita unius sit omnium actionum sine dissensione coloris. 1 Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut [p. 134] verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit. "Quis hoc praestabit?" Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile hoc; nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via. [3] Observa te 2 itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose. Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt; vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum. [4] Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur. [5] Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum conplectar humanae vitae modum, hoc possum contentus esse: Quid est sapientia ? Semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiunculam non adicias, ut rectum sit, quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum.

[6] Nesciunt ergo homines, quid velint, nisi illo momento, quo volunt; in totum nulli velle aut [p. 136] nolle decretum est. Variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.

[7] " Quid fiet," inquis, " huic turbae familiarium sine 3 re familiari ?" Turba ista cum a te pasci desierit, ipsa se pascet, aut quod tu beneficio tuo non potes scire, paupertatis scies. Illa veros certosque amicos retinebit; discedet quisquis non te, sed aliud sequebatur. Non est autem vel ob hoc unum amanda paupertas, quod a quibus ameris ostendet ? O quando ille veniet dies, quo nemo in honorem tuum mentiatur! [8] Huc ergo cogitationes tuae tendant, hoc cura, hoc opta, omnia alia vota deo remissurus, ut contentus sis temet ipso et ex te nascentibus bonis. Quae potest esse felicitas propior? Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.

[9] Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus. " Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno. Non enim dicentur tantum illa, sed probabuntur." Ego certe [p. 138] aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam 4 stramentis, incubantem; non praeceptor veri, sed testis est. " [10] Quid ergo ? Non licet divitias in sinu positas contemnere ? " Quidni liceat ? Et ille ingentis animi est, qui illas circumfusas sibi, multum diuque miratus, quod ad se venerint, ridet suasque audit magis esse quam sentit. Multum est non corrumpi divitiarum contubernio; magnus ille, qui in divitiis pauper est.

[11] " Nescio," inquis, " quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit." Nec ego, Epicure, an tuus 5 iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit; itaque in utroque mens aestimanda est inspiciendumque, an ille paupertati indulgeat, an hic divitiis non indulgeat. Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.

[12] Ceterum magnae indolis est ad ista non properare tamquam meliora, sed praeparari tamquam ad facilia. Et sunt, Lucili, facilia; cum vero multo ante meditatus accesseris, iucunda quoque; inest enim illis, sine qua nihil est iucundum, securitas. [13] Necessarium ergo iudico, id quod tibi scripsi magnos viros saepe [p. 140] fecisse: aliquos dies interponere, quibus nos imaginaria paupertate exerceamus ad veram. Quod eo magis faciendum est, quod deliciis permaduimus et omnia dura ac difficilia iudicamus. Potius excitandus e somno et vellicandus est animus admonendusque naturam nobis minimum constituisse. Nemo nascitur dives. Quisquis exit in lucem, iussus est lacte et panno esse contentus; ab his initiis nos regna non capiunt. VALE.

1 intra ... coloris Haupt; inter se vita ... his sit omnium actio dissertionum color sit p, unus or una L3 Pb, coloris later MSS.

2 observa te Hense; observare MSS.

3 sine Hense; sive MSS.

4 quam in MSS.; in dei. Haupt.

5 an tuus P. Thomas; angulus si pL.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: