previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Longum mihi commeatum 1 dederat mala valitudo; repente me invasit. " Quo genere ? " inquis. Prorsus merito interrogas; adeo nullum mihi ignotum est. Uni tamen morbo quasi adsignatus sum, quem quare Graeco nomine appellem nescio; satis enim apte dici suspirium potest. Brevis autem valde et procellae similis est impetus; intra horam fere desinit.

[2] Quis enim diu exspirat ? Omnia corporis aut incommoda aut pericula per me transierunt; nullum mihi videtur molestius. Quidni ? Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc " meditationem mortis " vocant. Faciet 2 enim aliquando spiritus ille, quod saepe conatus est.

[3] Hilarem me putas haec tibi scribere, quia effugi ? Tam ridicule facio, si hoc fine quasi bona valitudine delector, quam ille, quisquis vicisse se putat, cum vadimonium distulit. Ego vero et in ipsa suffocatione non desii cogitationibus laetis ac fortibus adquiescere.

[4] " Quid hoc est ? " inquam. " Tam saepe mors [p. 362] experitur me ? Faciat; ego 3 illam diu expertus sum." "Quando?" inquis. Antequam nascerer. Mors est non esse; id quale sit, iam scio. Hoc erit post me, quod ante me fuit. Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem; atqui nullam sensimus tunc vexationem. [5] Rogo, non stultissimum dicas, si quis existimet lucernae peius esse, cum extincta est, quam antequam accenditur? Nos quoque et extinguimur et accendimur; medio illo tempore aliquid patimur, utrimque vero alta securitas est. In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit. Quicquid ante nos fuit, mors est. Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse ?

[6] His et eiusmodi exhortationibus, tacitis scilicet, nam verbis locus non erat, adloqui me non desii. Deinde paulatim suspirium illud, quod esse iam anhelitus coeperat, intervalla maiora fecit et retardatum est ac remansit. Nec adhuc, quamvis desierit, ex natura fluit spiritus; sentio haesitationem quandam eius et moram. Quomodo volet, dummodo non ex animo suspirem. [7] Hoc tibi de me recipe; non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die toto. Illum tu lauda et imitare, quem [p. 364] non piget mori, cum iuvet vivere. Quae est enim virtus cum eiciaris exire ? Tamen est et hic virtus; eicior quidem, sed tanquam exeam. Et ideo numquam eicitur sapiens, quia eici est inde expelli, unde invitus recedas; nihil invitus facit sapiens, necessitatem effugit, quia vult quod coactura est. VALE.

1 commeatum Lipsius; comitatum MSS.

2 faciet Lipsius; facit MSS.

3 Before ego the MSS. read at; Gertz removed it from the text.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: