Queror, litigo, irascor. Etiamnunc optas, quod tibi optavit nutrix tua aut paedagogus aut mater ? Nondum intellegis, quantum mali optaverint ? O quam inimica nobis sunt vota nostrorum! Eo quidem inimiciora quo cessere felicius. Iam non admiror, si omnia nos a prima pueritia mala secuntur; inter execrationes parentum crevimus. Exaudiant di nostram quoque 1 pro nobis vocem gratuitam.
[2] Quousque poscemus aliquid deos ita quasi 2 nondum ipsi alere nos possimus ? Quamdiu sationibus inplebimus magnarum urbium campos ? Quamdiu nobis populus metet ? Quamdiu unius mensae instrumentum multa navigia et quidem non ex uno mari subvehent ? Taurus paucissimorum iugerum pascuo impletur; una silva elephantis pluribus sufficit; homo et terra et mari pascitur. [3] Quid ergo ? Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime. Quantulum est enim, quod naturae datur? [p. 424] Parvo illa dimittitur. Non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio. [4] Hos itaque, ut ait Sallustius, " ventri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is, qui multis usui est, vivit is, qui se utitur; qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, quomodo in conditivo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt. VALE.