[47] etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem declarat satietas rerum atque abundantia: quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives futurus. meam autem quoniam pecuniam contemnis, et [p. 1015] recte—est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica—, de me silebo, de re loquar.