Paradoxon IV
ὅτι πᾶς ἄφρων μαίνεται
Omnis stultos insanire.
ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem * * *
* * * rebus ad victum necessariis esse invictus * * potest. sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest? quae [p. 1009] est enim civitas? omnisne conventus etiam ferorum et inmanium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitude? certe negabis. non igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae non civitas erat.