[45] multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest: ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis. iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit, ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam obscure tulisti.