[23] “a philosophis” inquit “ista sumis.” metuebam ne a lenonibus diceres. “Socrates disputabat isto modo.” bene hercule narras; nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae traditum est. sed tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit. quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?