next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[arg]

Argumentum.

arg. Hoc libello Cicero Catonis Uticensis, perfecti illius Stoici, admiratione adductus disciplinae Stoicae praecepta, quae homines ob severitatem admirabantur magis quam sequebantur, παράδοξα, quae Latini vocantadmirabilia”, orationis suae suavitate mollita probare populo et commendare sibi proposuit. Nam etsi in oratione pro L. Murena Catone accusante Stoicorum παράδοξα perstringit et in librorum de Finibus III. et IV. eorundem austeritati moderandum esse censet, tamen non tam doctrinae rationem illorum improbat quam sermonis insolentiam. Ac primo quidem loco bonum sola honestate contineri, deinde secundo tamquam consectario ostendit honestissimum quemque in se uno habere omnia bene beateque vivendi praesidia. Ex his autem locis cetera, quae deinceps persequitur, apta sunt et suspensa. Itaque tertius locus est de peccatorum aequalitate omnium. Quarti de stultorum insania loci pauca tantum verba supersunt; cetera exciderunt cum titulo et initio alius paradoxi (solum sapientem esse civem, omnes autem stultos esse exules), quo ad perstringendum Clodium usus est, quem non modo exulem, sed hostem, se ipsum semper civem fuisse demonstrat. Quinto loco, quo L. Lucullum atque etiam Hortensium videtur carpere, nisi sapientem libertate frui neminem docet, posse vero unum quemque ita vivere, ut velit, i. e. liberum esse, si modo honestatem sequatur. Denique sexto loco, quo M. Crassum divitem reprehendit, aerarii in consulatu secundo (a. u. c. 699.) expilati infamia notabilem, solum sapientem ait gaudere divitiis, ut quae cum in ceteris virtutibus tum maxime in continentia sint positae. Hoc autem brevium quaestionum, quod ad M. Brutum mittit, munusculum unius anni tempore, ut videtur, verno compositum esse e prooemii § 5. apparet. Et quamquam Cicero Crassum a. u. c. 701. et Clodium a. 702. interfectos dialogi licentia sibi adesse potuit fingere, non tamen post mensem anni 708. Iunium, quo Cato mortem sibi Uticae conscivit, conditum hoc opusculum esse videtur.

[p. 1002] 0.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: