[29] nihil neque meum est neque cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest. si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam; sed si haec nec fecisti nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit, non exitum calamitosum. ergo ego semper civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus, ut civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et civis potest. an tu civem ab hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?