[14] atque haec quidem, quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita [p. 1005] dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? quicquam bonum est, quod non eum, qui id possidet, meliorem facit?