[24] “nihilne igitur interest”-- nam hoc dicet aliquis -- “patrem quis necet anne servum?” nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim. patrem vita privare [p. 1008] si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest. causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est.