[21] quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici. an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effuderit?