[25] illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat eoque poena maiore dignus est. sed nos in vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus. etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere possumus.