[185]
nunc hoc attendite. his
exportationibus quae recitatae sunt scribit HS cx1 socios
perdidisse ex vicensima portori Syracusis. pauculis igitur
mensibus, ut hi pusilli et contempti libelli indicant, furta
praetoris, quae essent HS ZZZcc2, ex uno oppido solo exportata
sunt. cogitate nunc,—cum illa Sicilia sit, hoc est insula
quae undique exitus maritimos habeat,—quid ex ceteris
locis exportatum putetis, quid Agrigento, quid Lilybaeo,
quid Panhormo, quid Thermis, quid Halaesa, quid Catina,
quid ex ceteris oppidis, quid vero Messana, quem iste sibi
locum maxime tutum esse3 arbitrabatur, ubi animo semper
soluto liberoque erat, quod sibi iste Mamertinos delegerat
ad quos omnia quae aut diligentius servanda aut occultius
exportanda erant deportaret. his inventis libellis ceteri
remoti et diligentius sunt reconditi; nos tamen, ut omnes
intellegant hoc nos sine cupiditate agere, his ipsis libellis
contenti sumus.