[128]
Cephaloedi mensis est certus, quo mense sacerdotem
maximum creari oporteat. erat eius honoris cupidus
Artemo quidam, Climachias cognomine, homo sane locuples
et domi nobilis. sed is fieri nullo modo poterat si
Herodotus quidam adesset: ei locus ille atque honos in
illum annum ita deberi putabatur ut ne Climachias quidem
contra diceret. res ad istum defertur et istius more
deciditur: toreumata sane nota et pretiosa auferuntur.
Herodotus Romae erat; satis putabat se ad comitia tempore
venturum si pridie venisset. iste, ne aut alio mense ac
fas erat comitia haberentur, aut Herodoto praesenti honos
adimeretur, (id quod iste non laborabat, Climachias minime
volebat), excogitat—dixi iam dudum, non est homo acutior
quisquam nec fuit—excogitat, inquam, quem ad modum
mense illo legitimo comitia haberentur nec tamen Herodotus
adesse posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.