[43]
imprudens huc incidi, iudices; emit enim,
non abstulit; nollem dixisse1; iactabit se et in his equitabit
eculeis. 'emi, pecuniam solvi.' credo. 'etiam tabulae
proferentur.' est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen
hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. verum
tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur se, cum tot
annos in Sicilia negotiaretur, a te2 solo ita esse contemptum, ita
despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur,
si emeras3? quid erat quod confirmabat se abs te argentum
esse repetiturum, si id4 tibi sua voluntate vendiderat? tu
porro posses facere ut Cn. Calidio non redderes? praesertim
cum is L. Sisenna, defensore tuo, tam familiariter uteretur, et
cum ceteris familiaribus Sisennae reddidisses.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.