quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobis1 summo rei publicae tempore videtur. inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationes2 omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 nobis G1
2 non modo apud nos sed apud exteras nationes Harl. 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam Halm) apud ext. nat. Naugerius, vulg. (cf. iv ยง58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent non modo apud ext. nat., mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn. 158, in quibus est (itemque in ed. Ven. 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone fort. recte; Cl. Rev. xvii. 199
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.