[157]
OB-
TVDERVNT EIVS1 AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE.
videsne2 hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides
hoc metuat? concedesne3 non hoc crimen nos in te4
confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem
libertum quaerere? libertus et accensus tuus, et tibi ac
liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad
Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum
Metello, tibi Apronium in decumis socium5 fuisse. FAC
SCIAT IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI
VOLVNT. Quod67 istuc, per deos immortalis, aut qua de
causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum
odium atque tantum? quantam8 iniuriam fecerunt Verri
aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato
animo ac9 litteris insequatur?
neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulam10 recitassem, nisi ut11 ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus se12 insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque13 pretio deleniat14. ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas.