[28]
quo
loco non mihi praetermittenda videtur praeclari imperatoris
egregia ac singularis diligentia. nam scitote oppidum esse
in Sicilia nullum ex iis1 oppidis in quibus consistere praetores
et conventum agere soleant2, quo in oppido non isti ex
aliqua familia non ignobili delecta3 ad libidinem mulier esset.
itaque non4 nullae ex eo numero in convivium adhibebantur
palam; si quae castiores erant, ad tempus veniebant, lucem
conventumque vitabant. erant autem convivia non illo
silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque
eo pudore qui in magistratuum conviviis versari soleat5, sed
cum maximo clamore atque convicio; non numquam etiam
res ad pugnam atque ad manus vocabatur6. iste enim
praetor severus ac diligens, qui7 populi Romani8 legibus
numquam paruisset, illis legibus quae in poculis ponebantur
diligenter obtemperabat. itaque erant exitus eius modi ut
alius inter manus e convivio tamquam e proelio auferretur,
alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut9 fusi
sine mente ac sine ullo sensu iacerent,—ut quivis10, cum
aspexisset, non se11 praetoris convivium, sed Cannensem12
pugnam nequitiae videre arbitraretur.