[80]
hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus,
nihilo diligentior ad classem ornandam milites
revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum
provinciae saluti verum etiam ipsi1 praedae posset esse.
nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire
provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto
praedonum2 metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad
luxuriem3 libidinesque suas domo sua regia—quae regis
Hieronis fuit, qua praetores uti solent4—contentus non fuit;
tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis,
quod antea5 demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari
iussit in6 litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae
fontem propter ipsum introitum atque ostium portus
amoeno sane et ab arbitris remoto loco.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.