[65]
Apronius stipatores
Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates;
publice sibi convivia parari1, sterni triclinia, et in foro sterni
iubebat; eo vocari2 homines honestissimos non solum
Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum3 vivere4
nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius
convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur.
haec tu, omnium mortalium profligatissime ac5 perditissime,
cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo
quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo6 fieri paterere
atque concederes? tantum apud te quaestus Aproni,
tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae
valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum7
cogitatioque tangeret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.