[123]
et Marcellus qui, si Syracusas
cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id1
quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit:
Verres qui non Honori neque virtuti, quem ad modum
ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae
templum spoliare conatus est. ille deos deorum spoliis
ornari2 noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam
domum transtulit. viginti et septem praeterea tabulas
pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant
imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum
pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione
hominum et cognitione formarum. ac videte quanto
taetrior hic tyrannus Syracusanis3 fuerit quam quisquam
superiorum, quia, cum4 illi tamen ornarint5 templa deorum
immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta
sustulit.