[148]
quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios,
multum tabellas1 non commendaticias sed tributarias valuisse,
admonitu ipsorum Syracusanorum2 impetum in eas tabulas
facio in quibus senatus consultum perscripserant. ecce
autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis
sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac
desertum putetis! retinere incipit tabulas Theomnastus
quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum
vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri
sectentur, ut omnes cum loqui coepit3 inrideant. huius
s tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta
sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet,
voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius
pervenimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.