previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante 1 omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere. [2] Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. 2 Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui [p. 202] devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, 3 sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam. [3] In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.

[4] Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam imputes mihi. Morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret. [5] Quid tibi do, ne Aetnam describas 4 in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas ? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.

[6] M ultum 5 interest, utrum ad consumptam materiam [p. 204] an ad subactam accedas; crescit in dies et inventuris inventa non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi; parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis. [7] Sunt enim publica. 6 Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet. Iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit; tanta tibi priorum reverentia est. [8] Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur. Cum 7 ad summum perveneris, paria sunt, non est incremento locus, statur. Numquid sol magnitudini suae adicit ? Numquid ultra quam solet, luna procedit ? Maria non crescunt. Mundus eundem habitum ac modum servat. [9] Extollere se, quae iustam magnitudinem implevere, non possunt. Quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior; illud, de quo agitur, quod beatum facit, aequalest 8 in omnibus. [10] An Aetna tua possit sublabi [p. 206] et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio; virtutem non flamma, non ruina inferius adducet. Haec una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest. Sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere.

[11] Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem. Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem ? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis. [12] Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi. Sursum illum vocant initia sua. Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.

[13] Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis est; etiam invitam 9 comitabitur. Sed [p. 208] quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit. [14] Quamdiu videbatur furere Democritus ! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit! Respuit nec intellexit, nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam; dum violatum effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat; quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos ! Quam multos fama non excepit, sed eruit! [15] Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur. Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos. [16] Numquid ergo non postea quam esse desierat, inventus est ? Numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula [p. 210] confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros, qui voluissent per eadem ire vestigia.

[17] Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum. Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient; ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit.

[18] Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit. Paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies; veritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris. VALE. [p. 212]

1 ante added by Wolters.

2 segniore Pincianus; segnior MSS.

3 ipsum exest Haase; ipsum exesse or ipsum ex se est MSS.

4 nemo ... describas Rubenius; nemo quid mandaret tibi donec aetnam describas (t) MSS.

5 sed before multum deleted by Madvig.

6 The phrase iurisconsulti negant quicquam publicum usu capi, which occurs here in the MSS., is transferred by Wolters to Ep. 88. 12, where it suits the context.

7 cum ad Gronovius; dum ad MSS.

8 aequale est later MSS.; aequale VPb.

9 invitam Velz.; invita VPb.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: