Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
Haec cum
ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant adsensiones fato fieri, †fateantur tamen eas non sine
viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt
anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod
proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant. Neque enim Chrysippus, concedens adsensionis proximam et continentem
causam esse in viso positam, neque eam causam
esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si
omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus
et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt
confitentes non fieri adsensiones sine praecursione visorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut
nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse
fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam
utrique patefacta atque explicata sententia sua ad
eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.