Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti,
sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne
aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel dicere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa
studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam
flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto,
minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam
cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab
Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem
orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem, inquam, quoniam utriusque studii nostra possessio est,
hodie, utro frui malis, optio sit tua. Tum Hirtius:
Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil
enim umquam abnuit meo studio voluntas tua.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.