Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[13]
At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi
de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id
solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri
necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat [p. 257]
fieri posse. Tu, et quae non sint futura, posse fieri
dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam
futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare
Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis
oraculo editum esset. At si ista conprobabis divina
praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis habebis, ut ea fieri non possint ut si dicatur Africanum Karthagine potiturum, et, si vere dicatur de
futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium;
quae est tota Diodori vobis inimica sententia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.