Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[29]
item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet.”
13. Recte genus hoc
interrogationis ignavum atque iners nominatum est,
quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet
etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem
tamen teneas sententiam, hoc modo: “Si ex aeternitate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces",
sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit:
"Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum
[p. 263]
sive non adhibueris, non convalesces”; deinde cetera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.