Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos
valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis
non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil
valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis
antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam
habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut
Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa
quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata
(necesse est enim adsensionem viso commoveri),
sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum,
quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id
autem cum accidit, suapte natura, quod superest,
et cylindrum volvi et versari turbinem putat.
19.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.