Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
Sic si diceretur: “Morietur noctu
in cubiculo suo vi oppressus Scipio”, vere diceretur;
id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum
autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet.
Nec magis erat verum “Morietur Scipio” quam “Morietur illo modo”, nec magis necesse mori Scipioni [p. 259]
quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero
in falsum “Necatus est Scipio” quam “Necabitur
Scipio”; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium
easque de via deducat et uno tempore suscipiat res
duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid,
ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec
ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo
individua per inanitatem ferantur, alterum e regione
moveatur, alterum declinet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.