Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
... quia pertinet ad mores, quod ἦθος illi vocant,
nos eam partem philosophiae de moribus appellare
solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci ἀξιώματα vocant; quae de re
futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri
aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio
est, quam περὶ δυνατῶν philosophi appellant, totaque
est λογική, quam rationem disserendi voco. Quod
autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum,
itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius
id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus
quidam ne facerem inpedivit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.