Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse
non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim
aeternis causis naturae necessitate manantibus verum
est id, quod ita enuntiatur: “Descendit in Academiam
Carneades”, nec tamen sine causis, sed interest inter
causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis
in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum
fuit “Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato”, neque tamen erant
causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit,
serie certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.