[p. 438] [7] tum de praesidio regionis depopulatae ab2 Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum3 et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, [8?] quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata. [9] tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare. [10] nec qui nomina darent facile inveniebantur, quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur. [11] avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent: [12] quattuor gentes conferre arma, Etruscos Samnites Umbros Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit. [13] ob haec et—iam4 appetebat tempus—comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: [14] iam tum cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu [p. 440] geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et5 ingentem exercitum Gallorum; [15] adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum. [16]