[4] circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, cum laeva importuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis [p. 364] maritimis infames, terrerent, penitus ad litora3 Venetorum pervenit. [5] expositis paucis qui loca explorarent, cum audisset4 tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna ab tergo sint inrigua aestibus maritimis; agros haud procul5 proximos cerni,6 ulteriora colles videri; [6] esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam possint7 — Meduacus amnis erat—: eo invectam classem subire flumine adverso iussit. [7] gravissimas navium non pertulit alveus fluminis; in leviora navigia transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit. [8] ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
[9] haec ubi Patavium sunt nuntiata—semper autem eos in armis accolae Galli habebant—in duas partes iuventutem dividunt. altera8 in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret, alio9 itinere ad stationem navium—milia autem quattuordecim ab oppido aberat—ducta. [10] in naves ignaris10 custodibus interemptis impetus factus, territique nautae coguntur naves in alteram ripam amnis traicere. et in terra prosperum aeque in [p. 366] palatos praedatores proelium fuerat refugientibusque11 ad stationem Graecis Veneti obsistunt; [11] ita in medio circumventi hostes caesique; pars capti classem indicant regemque Cleonymum tria milia abesse. [12] inde captivis proximo vico in custodiam datis pars fluviatiles naves, ad superanda vada stagnorum apte planis alveis fabricatas, pars captiva navigia armatis complent profectique ad classem immobiles naves et loca ignota plus quam hostem timentes circumvadunt; [13] fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium amnis persecuti captis quibusdam incensisque navibus hostium, quas trepidatio in vada intulerat, victores revertuntur. [14] Cleonymus vix quinta parte navium incolumi, nulla regione maris Hadriatici prospere adita, discessit. Rostra navium spoliaque Laconum in aede iunonis veteri fixa multi supersunt qui viderunt Patavi. [15] monumentum navalis pugnae eo die quo pugnatum est quotannis sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.