Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine [p. 416] armatorum mixtis terrore precibus acturos1 efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium. [4] quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt: omnia expertos esse si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; [5] temptasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset. [6] unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tum adversus Romanum populum, quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent; [7] nihil abesse, si sit animus Etruscis qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberim pulsos dimicare pro salute sua non de intolerando Italiae regno cogant. [8] Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio venisse, et confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.