[5] ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit: [6] multa proelia locis et temporibus iniquis commissa, spesque in dies graviorem hostem faciebat, et iam prope erat ut nec duci milites nec militibus dux satis fideret. [7] litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus invenio; piget tamen in certo3 ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio4 fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum.
[8] iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat. [9] Decio populandos [p. 424] hostium agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam5 ad collegam pergit. quem advenientem laeti omnes accepere. [10] appium ex conscientia sua credo animum habuisse—haud immerito iratum si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem, [11?] —vix enim salute mutua reddita cum obviam egressus esset, “satin salvae”6 inquit, “L. Volumni? ut sese in Samnio res habent? quae te causa, ut provincia tua excederes induxit?” [12] Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse; quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruriam, extemplo conversis signis abiturum. [13] “tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, huc7 te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.” [14] bene Hercules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.