[10] tum militum clamor ortus ut simul ambo bellum [p. 428] Etruscum susciperent. [11] quo animadverso consensu3 Volumnius “quoniam in collegae voluntate interpretanda” inquit “erravi, non committam ut quid vos velitis obscurum sit: manere an abire me velitis clamore significate.” [12] tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret. armis arreptis in aciem4 descendunt. et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit; Appium addubitasse ferunt, [13] cernentem seu pugnante seu quieto se fore collegae victoriam; deinde veritum ne suae quoque legiones Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum dedisse.
[14] ab neutra parte satis commode instructi fuerunt; nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit. [15] prius concurrit Volumnius quam Appius ad hostem perveniret; [16] itaque fronte inaequali concursum est; et velut sorte5 quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere. [17] dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus [p. 430] esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast6 ego tibi templum voveo.” [18] haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et exercitus virtutem aequavit ducis. iam et duces imperatoria7 opera exsequuntur, et milites ne ab altera parte prius victoria incipiat adnituntur. [19] ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile sustinentes quam cum qua manus conserere adsueti fuerant. [20] urgendo cedentes insequendoque effusos compulere ad castra. ibi interventu Gelli cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit pugna. iis quoque mox fusis iam a victoribus castra oppugnabantur; [21] et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet8 militum animos, per vallum, per fossas inruperunt. [22] castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa est. septem milia octingenti9 hostium occisi, duo milia et centum viginti capti.