previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat; [2] et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocare et Gallos pretio ingenti sollicitare. [3] his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit. [4] nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati. et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat. [5] ceterum parte curae [p. 588] exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est. [6] itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt, et iustitium remittitur, quod fuerat dies duodeviginti, supplicatioque perlaeta fuit. [7] tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, [8] quae Minturnae appellata, altera in saltum Vescinum Falernum contingentem agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata. [9] tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare. nec qui nomina darent facile inveniebantur, [10] quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.

[11] Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis, ne regionis eius motum neglegerent: [12] quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, Umbros, Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit. [13] ob haecet iam appetebat tempus comitiorumL. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: [14] iam turn, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum, ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea' dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum. [15] adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri, qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (39 total)
  • Cross-references to this page (35):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sempronius Sophus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacramentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seniores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinope
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinuessa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suffragia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Volumnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vescinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centuriati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gell. Egnatius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falernus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iustitium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLO´NIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSTI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FALERNUS AGER
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MINTURNAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SINUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VESCIA
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Sophus, P. Sempro'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: