De situ Brittaniae uel Hiberniae,
et priscis earum incolis.
Brittania Oceani insula, cui quondam Albion nomen
fuit, inter septentrionem et occidentem locata est,
Germaniae,
Galliae, Hispaniae, maximis Europae partibus,
multo interuallo aduersa. Quae per miliapassuum DCCC
in Boream longa, latitudinis habet milia CC, exceptis
dumtaxat prolixioribus diuersorum promontoriorum tractibus,
quibus efficitur,
ut circuitus eius quadragies octies
LXXV milia conpleat.
Habet a meridie Galliam
Belgicam,
cuius proximum litus transmeantibus aperit
ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum
nunc corrupte Reptacæstir uocata,
interposito mari a
Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu
milium L, siue,
ut quidam scripsere,
stadiorum CCCCL.
A tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas
habet.
Opima frugibus atque arboribus insula, et alendis
apta pecoribus ac iumentis;
uineas etiam quibusdam
in locis germinans;
sed et auium ferax terra marique
generis diuersi;
fluuiis quoque multum piscosis ac
fontibus praeclara copiosis,
et quidem praecipue issicio
abundat,
et anguilla.
Capiuntur autem saepissime
et uituli marini,
et delphines,
nec non et balenae;
exceptis
uariorum generibus concyliorum;
in quibus
sunt et musculae,
quibus inclusam saepe margaritam
omnis quidem coloris optimam inueniunt,
id est et
rubicundi,
et purpurei,
et iacintini,
et prasini,
sed
maxime candidi.
Sunt et cocleae satis superque
abundantes,
quibus tinctura coccinei coloris conficitur,
cuius rubor pulcherrimus nullo umquam solis ardore,
nulla ualet pluuiarum iniuria pallescere;
sed quo
uetustior,
eo solet esse uenustior.
Habet fontes salinarum,
habet et fontes calidos,
et ex eis fluuios
balnearum calidarum omni aetati et sexui per distincta
loca iuxta suum cuique modum accommodos.
Aqua
enim,
ut sanctus Basilius dicit,
feruidam qualitatem
recipit, cum per certa quaedam metalla transcurrit, et
fit non solum calida, sed et ardens. Quae etiam
uenis metallorum, aeris,
ferri,
et plumbi,
et argenti,
fecunda,
gignit et lapidem gagatem plurimum
optimumque;
est autem nigrogemmeus, et ardens igni admotus,
incensus serpentes fugat,
adtritu calefactus adplicita
detinet, aeque ut sucinum. Erat et ciuitatibus quondam
XX et VIII nobilissimis insignita,
praeter castella
innumera,
quae et ipsa muris turribus,
portis,
ac seris
erant instructa firmissimis.
Et quia prope sub ipso septentrionali uertice mundi
iacet,
lucidas aestate noctes habet;
ita ut medio saepe
tempore noctis in quaestionem ueniat intuentibus,
utrum
crepusculum adhuc permaneat uespertinum,
an iam
aduenerit matutinum,
utpote nocturno sole non longe
sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte;
unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate,
sicut et noctes contra in bruma,
sole nimirum tunc
Lybicas in partes secedente,
id est horarum X et VIII;
plurimae item breuitatis noctes aestate,
et dies habet
in bruma,
hoc est sex solummodo aequinoctialium horarum;
cum in Armenia,
Macedonia,
Italia,
ceterisque
eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV,
breuissima VIIII conpleat horas.
Haec in praesenti, iuxta numerum librorum, quibus
lex diuina scripta est,
quinque gentium linguis,
unam
eandemque summae ueritatis et uerae sublimitatis
scientiam scrutatur,
et confitetur,
Anglorum uidelicet,
Brettonum,
Scottorum,
Pictorum et Latinorum,
quae
meditatione scripturarum ceteris omnibus est facta
communis.
In primis autem haec insula Brettones solum, a
quibus nomen accepit,
incolas habuit;
qui de tractu
Armoricano,
ut fertur,
Brittaniam aduecti,
australes
sibi partes illius uindicarunt.
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab
Austro,
possedissent,
contigit gentem Pictorum de
Scythia,
ut perhibent,
longis nauibus non multis
Oceanum ingressam,
circumagente flatu uentorum,
extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse,
eiusque septentrionales oras intrasse,
atque inuenta ibi
gente Scottorum,
sibi quoque in partibus illius sedes
petisse,
nec inpetrare potuisse.
Est autem Hibernia
insula omnium post Brittaniam maxima,
ad occidentem
quidem Brittaniae sita;
sed sicut contra Aquilonem ea
breuior,
ita in meridiem se trans illius fines plurimum
protendens,
usque contra Hispaniae septentrionalia,
quamuis magno aequore interiacente peruenit.
Ad
hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti,
ut diximus,
petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem
donari.
Respondebant Scotti,
quia non ambos eos
caperet insula, ‘
sed possumus,’
inquiunt, ‘
salubre uobis
dare consilium,
quid agere ualeatis.
Nouimus insulam
aliam esse non procul a nostra contra ortum solis,
quam saepe lucidioribus diebus de longe aspicere
solemus.
Hanc adire si uultis,
habitabilem uobis
facere ualetis;
uel,
siqui restiterit,
nobis auxiliariis
utimini.’
Itaque petentes Brittaniam Picti,
habitare
per septentrionales insulae partes coeperunt,
nam
austrina Brettones occupauerant.
Cumque uxores
Picti non habentes peterent a Scottis,
ea solum condicione
dare consenserunt,
ut ubi res ueniret in
dubium,
magis de feminea regum prosapia quam de
masculina regem sibi eligerent;
quod usque hodie
apud Pictos constat esse seruatum.
Procedente autem tempore,
Brittania post Brettones
et Pictos tertiam Scottorum nationem in Pictorum
parte recepit;
qui duce Reuda de Hibernia progressi,
uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes,
quas
hactenus habent,
uindicarunt;
a quo uidelicet duce
usque hodie Dalreudini uocantur,
nam lingua eorum
daal partem significat.
Hibernia autem et latitudine sui status,
et salubritate
ac serenitate aerum multum Brittaniae praestat,
ita ut raro ibi nix plus quam triduana remaneat;
nemo propter hiemem aut faena secet aestate,
aut
stabula fabricet iumentis;
nullum ibi reptile uideri
soleat,
nullus uiuere serpens ualeat;
nam saepe illo
de Brittania adlati serpentes,
mox ut,
proximante
terris nauigio,
odore aeris illius adtacti fuerint,
intereunt;
quin potius omnia pene,
quae de eadem insula
sunt,
contra uenenum ualent.
Denique uidimus,
quibusdam a serpente percussis,
rasa folia codicum,
qui de Hibernia fuerant,
et ipsam rasuram aquae
inmissam ac potui datam,
talibus protinus totam uim
ueneni grassantis,
totum inflati corporis absumsisse ac
sedasse tumorem.
Diues lactis ac mellis insula,
nec
uinearum expers,
piscium uolucrumque,
sed et ceruorum
caprearumque uenatu insignis.
Haec autem
proprie patria Scottorum est;
ab hac egressi,
ut
diximus,
tertiam in Brittania Brettonibus et Pictis
gentem addiderunt.
Est autem sinus maris permaximus, qui antiquitus
gentem Brettonum a Pictis secernebat,
qui ab occidente
in terras longo spatio erumpit,
ubi est ciuitas Brettonum
munitissima usque hodie,
quae uocatur Alcluith;
ad
cuius uidelicet sinus partem septentrionalem Scotti,
quos diximus,
aduenientes sibi locum patriae fecerunt.
Ut Brittaniam primus Romanorum Gaius Iulius adierit.
Uerum eadem Brittania Romanis usque ad Gaium
Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit;
qui
anno ab Urbe condita DCXCIII, ante uero incarnationis
dominicae tempus anno LXmo,
functus gradu consulatus
cum Lucio Bibulo, dum contra Germanorum Gallorumque
gentes,
qui Hreno tantum flumine dirimebantur,
bellum gereret,
uenit ad Morianos, unde in Brittaniam
proximus et breuissimus transitus est; et nauibus
honerariis atque actuariis circiter octoginta praeparatis,
in Brittaniam transuehitur, ubi acerba primum pugna
fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus, plurimam
classis partem, et non paruum numerum militum, equitum
uero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam,
legiones in hiberna dimisit, ac DCtas naues utriusque
commodi fieri imperauit; quibus iterum in Brittaniam
primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu
pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel
conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt; ex
quibus XL perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae
sunt. Caesaris equitatus primo congressu a
Brittanis uictus, ibique Labienus tribunus occisus est.
Secundo proelio cum magno suorum discriminc uictos
Brittanos in fugam uertit. Inde ad flumen Tamensim
profectus. In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce
inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis
ac pene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus
praestruxerat; quarum uestigia sudium ibidem usque
hodie uisuntur,
et uidetur inspectantibus,
quod singulae
earum ad modum humani femoris grossae,
et
circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum
fluminis infixae.
Quod ubi a Romanis deprehensum ac
uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, siluis
sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter
ac saepe lacerabant. Interea Trinouantum firmissima
ciuitas cum Androgio duce, datis XL obsidibus, Caesari
sese dedit. Quod exemplum secutae, urbes aliae conplures
in foedus Romanorum uenerunt. Hisdem demonstrantibus,
Caesar oppidum Cassobellauni inter duas paludes situm,
obtentu insuper siluarum munitum, omnibusque rebus
confertissimum tandem graui pugna cepit. Exin Caesar
a Brittanis reuersus in Galliam, postquam legiones in
hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique
circumuentus et conflictatus est.
Ut eandem secundus Romanorum Claudius adiens,
Orcadas etiam
insulas Romano adiecerit imperio;
sed et Uespasianus ab eo missus
Uectam quoque insulam Romanis subdiderit.
Anno autem ab Urbe condita DCCXCVIII Claudius
imperator ab Augusto quartus, cupiens utilem reipuplicae
ostentare principem, bellum ubique et uictoriam undecumque
quaesiuit. Itaque expeditionem in Brittaniam
mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos
transfugas uidebatur; transuectus in insulam est, quam
neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam
adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine
intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem
recepit. Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in
oceano positas, Romano adiecit imperio, ac sexto, quam
profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici
nomen inposuit. Hoc autem bellum quarto imperii sui
anno conpleuit,
qui est annus ab incarnatione Domini
XLVI;
quo etiam anno fames grauissima per Syriam
facta est, quae in Actibus Apostolorum per prophetam
Agabum praedicta esse memoratur.
Ab eodem Claudio Uespasianus, qui post
Neronem
imperauit,
in Brittaniam missus, etiam Uectam insulam,
Brittaniae proximam a meridie,
Romanorum dicioni
subiugauit;
quae habet ab oriente in occasum XXX
circiter milia passuum,
ab austro in boream XII,
in
orientalibus suis partibus mari sex milium,
in occidentalibus
trium,
a meridiano Brittaniae littore distans.
Succedens autem Claudio in imperium Nero, nihil omnino
in re militari ausus est.
Unde inter alia Romani regni
detrimenta innumera,
Brittaniam pene amisit; nam
duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque subuersa
sunt.
Ut Lucius Brittanorum rex,
missis ad Eleutherum papam litteris,
Christianum se fieri petierit.
Anno ab incarnatione Domini
CmoLmoVIto Marcus
Antoninus Uerus XIIII ab Augusto regnum cum Aurelio
Commodo fratre suscepit; quorum temporibus cum
Eleuther uir sanctus pontificatui Romanae ecclesiae
praeesset,
misit ad eum Lucius
Brittaniarum rex
epistolam, obsecrans,
ut per eius mandatum Christianus
efficeretur; et mox effectum piae postulationis consecutus
est;
susceptamque fidem Brittani usque in
tempora Diocletiani principis inuiolatam integramque
quieta in pace seruabant.
Ut Seuerus receptam Brittaniae partem uallo a cetera distinxerit.
Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII Seuerus,
genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, XVII ab
Augusto imperium adeptus X et VII annis tenuit. Hic
natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime
quidem rempuplicam, sed laboriosissime rexit. Uictor
ergo ciuilium bellorum,
quae ei grauissima occurrerant,
in Brittanias defectu pene omnium sociorum trahitur.
Ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam
partem insulae a ceteris indomitis gentibus, non muro,
ut quidam aestimant,
sed uallo distinguendam putauit.
Murus etenim de lapidibus,
uallum uero,
quo ad
repellendam uim hostium castra muniuntur,
fit de
cespitibus,
quibus circumcisis,
e terra uelut murus
exstruitur altus supra terram,
ita ut in ante sit fossa,
de qua leuati sunt cespites,
supra quam sudes de lignis
fortissimis praefiguntur.
Itaque Seuerus magnam fossam
firmissimumque uallum, crebris insuper turribus conmunitum,
a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum
oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et
Getam; quorum Geta hostis puplicus iudicatus interiit,
Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est.
De imperio Diocletiani,
et ut Christianos persecutus sit.
Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus
XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus
annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium
socium creauit imperii.
Quorum tempore Corausius
quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu
promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc
Franci et Saxones infestabant, positus, plus in perniciem
quam in profectum reipuplicae ageret, ereptam praedonibus
praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli
uindicando; accendens suspicionem, quia ipsos quoque
hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret;
quam ob rem a Maximiano iussus occidi purpuram
sumsit, ac Brittanias occupauit; quibus sibi per
VII annos fortissime uindicatis ac retentis,
tandem
fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea
ereptam Carausio insulam per triennium tenuit;
quem
Asclipiodotus praefectus praetorio obpressit, Brittaniamque
post X annos recepit.
Interea Diocletianus in oriente, Maximianus
Herculius
in occidente uastari ecclesias, affligi, interficique
Christianos, decimo post Neronem loco praeceperunt; quae
persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque inmanior
fuit; nam per X annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus
innocentum, caedibus martyrum incessabiliter
acta est. Denique etiam Brittaniam tum plurima
confessionis Deo deuotae gloria sublimauit.
Passio sancti Albani et sociorum eius,
qui eodem tempore pro
Domino sanguinem fuderunt.
SIQUIDEM in ea passus est sanctus Albanus,
de
quo presbyter Fortunatus in Laude uirginum,
cum
beatorum martyrum,
qui de toto orbe ad Dominum
uenirent,
mentionem faceret,
ait:
Albanum egregium fecunda Britania profert.
Qui uidelicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum
principum mandata aduersum Christianos
saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem
hospitio recepit; quem dum orationibus continuis ac
uigiliis die noctuque studere conspiceret, subito diuina
gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius
coepit aemulari, ac salutaribus eius exhortationibus
paulatim edoctus, relictis idolatriae tenebris, Christianus
integro ex corde factus est. Cumque praefatus
clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit
ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui
necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum
latere. Unde statim iussit milites eum diligentius
inquirere. Qui cum ad tugurium martyris
peruenissent, mox se sanctus Albanus pro hospite ac
magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla, qua uestiebatur,
indutus, militibus exhibuit, atque ad iudicem
uinctus perductus est.
Contigit autem iudicem ea hora, qua ad eum Albanus
adducebatur, aris adsistere, ac daemonibus hostias
offerre. Cumque uidisset Albanum, mox ira succensus
nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat,
militibus offerre, ac discrimini dare praesumsisset, ad
simulacra daemonum, quibus adsistebat, eum iussit pertrahi:
‘Quia rebellem,’ inquiens, ‘ac sacrilegum celare
quam militibus reddere maluisti, ut contemtor diuum
meritam blasphemiae suae poenam lueret, quaecumque
illi debebantur supplicia, tu soluere habes, si a cultu
nostrae religionis discedere temtas.’ At sanctus Albanus,
qui se ultro persecutoribus fidei Christianum esse
prodiderat, nequaquam minas principis metuit; sed
accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius
parere nolle pronuntiabat. Tum iudex: ‘Cuius,’ inquit,
‘familiae uel generis es?’ Albanus respondit:
‘Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus? sed si
ueritatem religionis audire desideras, Christianum iam
me esse, Christianisque officiis uacare cognosce.’ Ait
iudex: ‘Nomen tuum quaero, quod sine mora mihi
insinua.’ At ille: ‘Albanus,’ inquit, ‘a parentibus
uocor, et Deum uerum ac uiuum, qui uniuersa creauit,
adoro semper, et colo.’ Tum iudex repletus iracundia
dixit: ‘Si uis perennis uitae felicitate perfrui, diis
magnis sacrificare ne differas.’ Albanus respondit:
‘Sacrificia haec, quae a uobis redduntur daemonibus,
nec auxiliari subiectis possunt, nec supplicantium sibi
desideria uel uota conplere. Quin immo, quicumque
his sacrificia simulacris obtulerit, aeternas inferni
poenas pro mercede recipiet.’
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi
sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans
se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis
eius emollire constantiam. Qui cum tormentis afficeretur
acerrimis, patienter haec pro Domino, immo
gaudenter ferebat. At ubi iudex illum tormentis
superari, uel a cultu Christianae religionis reuocari non
posse persensit, capite eum plecti iussit.
Cumque ad mortem duceretur, peruenit ad flumen,
quod muro et harena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo
diuidebatur; uiditque ibi non paruam hominum
multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et
aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium
beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et
ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam
transire uix posset. Denique cunctis pene
egressis, iudex sine obsequio in ciuitate substiterat.
Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio
mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad
torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato
alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse
uestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex,
qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi
ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino
nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem
strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum
desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem
percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.
Dum ergo is ex persecutore factus esset collega
ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset inter carnifices
iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus
Dei confessor ascendit; qui oportune laetus, gratia
decentissima, quingentis fere passibus ab harena situs
est, uariis herbarum floribus depictus, immo usque
quaque uestitus; in quo nihil repente arduum, nihil
praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque
deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum
uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam
olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur.
In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo
aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes
eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent
etiam torrentem martyri obsequium detulisse; neque
enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr
aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc
oportunum esse non uideret. Qui uidelicet fluuius,
ministerio persoluto, deuotione conpleta, officii testimonium
relinquens, reuersus est ad naturam. Decollatus
itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam
uitae,
quam repromisit Deus diligentibus se.
Sed ille,
qui piis ceruicibus impias intulit manus,
gaudere super
mortuum non est permissus;
namque oculi eius in
terram una cum beati martyris capite deciderunt.
Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea
superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire
recusauit; de quo nimirum constat, quia, etsi fonte
baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis
lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus
ingressu. Tum iudex, tanta miraculorum caelestium
nouitate perculsus, cessari mox a persecutione praecepit,
honorem referre incipiens caedi sanctorum, per
quam eos opinabatur prius a Christianae fidei posse
deuotione cessare. Passus est autem beatus Albanus
die .X. Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium,
quae nunc a gente Anglorum Uerlamacæstir
siue Uaeclingacæstir appellatur, ubi postea, redeunte
temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi
operis atque eius martyrio condigna extructa.
In quo uidelicet loco usque ad hanc diem curatio infirmorum,
et frequentium operatio uirtutum celebrari
non desinit.
Passi sunt ea tempestate Aaron et Iulius Legionum
urbis ciues, aliique utriusque sexus diuersis in locis
perplures,
qui diuersis cruciatibus torti, et inaudita
membrorum discerptione lacerati, animas ad supernae
ciuitatis gaudia perfecto agone miserunt.
Ut,
hac cessante persecutione,
ecclesia in Brittaniis aliquantulam,
usque
ad tempora Arrianae uesaniae,
pacem habuerit.
AT ubi turbo persecutionis quieuit,
progressi in
puplicum fideles Christi,
qui se tempore discriminis
siluis ac desertis abditisue speluncis occulerant,
renouant
ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum
martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac ueluti uictricia
signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra
mundo corde atque ore conficiunt. Mansitque haec in
ecclesiis Christi, quae erant in Brittania,
pax usque ad
tempora Arrianae uesaniae,
quae,
corrupto orbe toto,
hanc etiam insulam extra orbem tam longe remotam,
ueneno sui infecit erroris;
et hac quasi uia pestilentiae
trans oceanum patefacta, non mora,
omnis se
lues hereseos cuiusque,
insulae noui semper aliquid
audire gaudenti, et nil certi firmiter obtinenti
infudit.
His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano
Galliam Hispaniamque regebat,
uir summae mansuetudinis
et ciuilitatis, in Brittania morte obiit. Hic
Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem
Galliarum reliquit. Scribit autem Eutropius,
quod Constantinus in Brittania creatus imperator,
patri
in regnum successerit;
cuius temporibus Arriana
heresis exorta,
et in Nicena synodo detecta atque
damnata,
nihilominus exitiabile perfidiae suae uirus,
ut diximus,
non solum orbis totius,
sed et insularum
ecclesiis aspersit.
Ut,
regnante Gratiano,
Maximus in Brittania imperator creatus,
cum
magno exercitu Galliam redierit.
Anno ab incarnatione Domini CCCLXXVII,
Gratianus
XL ab Augusto post mortem Ualentis sex annis
imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo
Ualente et cum Ualentiniano fratre regnaret. Qui cum
adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret,
Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae
necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque
et Thraciae simul praefecit imperio. Qua tempestate
Maximus uir quidem strenuus et probus, atque Augusto
dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem
emersisset, in Brittania inuitus propemodum ab exercitu
imperator creatus, in Galliam transiit. Ibi Gratianum
Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam
transire meditantem, dolis circumuentum interfecit, fratremque
eius Ualentinianum Augustum Italia expulit. Ualentinianus
in orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate
susceptus, mox etiam imperio restitutus est; clauso uidelicet
intra muros Aquileiae, capto atque occiso ab eis
Maximo tyranno.
Ut,
Arcadio regnante,
Pelagius Bretto contra gratiam Dei superba
bella susceperit.
Anno ab incarnatione Domini CCCXCIIII Arcadius
filius Theodosii cum fratre Honorio, XLIII ab Augusto
regnum suscipiens,
tenuit annos XIII.
Cuius
temporibus
Pelagius Bretto contra auxilium gratiae supernae
uenena suae perfidiae longe lateque dispersit,
utens cooperatore Iuliano de Campania,
quem dudum
amissi episcopatus intemperans cupido exagitabat; quibus
sanctus Augustinus,
sicut et ceteri patres orthodoxi,
multis sententiarum catholicarum milibus responderunt,
nec eorum tamen dementiam corrigere ualebant;
sed,
quod grauius est,
correpta eorum uesania magis
augescere contradicendo,
quam fauendo ueritati uoluit
emundari.
Quod pulchre uersibus heroicis Prosper
rethor insinuat,
cum ait:
Contra Augustinum narratur serpere quidam
Scriptor, quem dudum liuor adurit edax.
Quis caput obscuris contectum utcumque cauernis
Tollere humo miserum propulit anguiculum?
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni,
Aut hic Campano gramine corda tumet.
Ut,
regnante Honorio,
Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni
creati;
et mox prior in Brittania,
secundus in Gallia sint interemti.
Anno ab incarnatione Domini CCCCVII,
tenente
imperium Honorio Augusto,
filio Theodosii minoris,
loco ab Augusto X.
LIIII,
ante biennium
Romanae
inruptionis,
quae per Halaricum regem Gothorum facta
est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum,
multaeque cum his aliae, protritis Francis,
transito
Hreno,
totas per Gallias saeuirent,
apud Brittanias Gratianus
municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus
ex infima militia propter solam spem nominis
sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit
imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis
foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae
fuit; unde mox,
iubente Honorio,
Constantius
comes
in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem
eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium
eius,
quem ex monacho Caesarem fecerat,
Gerontius
comes suus apud Uiennam interfecit.
Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo
CLXIIII suae conditionis,
ex quo tempore Romani in
Brittania regnare cessarunt,
post annos ferme CCCCLXX,
ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam
adiit.
Habitabant autem intra uallum,
quod Seuerum
trans insulam fecisse commemorauimus,
ad plagam
meridianam,
quod ciuitates,
farus,
pontes,
et stratae
ibidem factae usque hodie testantur;
ceterum ulteriores
Brittaniae partes,
uel eas etiam,
quae ultra Brittaniam
sunt,
insulas iure dominandi possidebant.
Ut Brettones a Scottis uastati Pictisque,
Romanorum auxilia quaesierint,
qui secundo uenientes murum trans insulam fecerint;
sed hoc confestim a
praefatis hostibus interrupto,
maiore sint calamitate depressi.
Exin Brittania in parte Brettonum,
omni armato
milite, militaribus copiis uniuersis,
tota floridae iuuentutis
alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate
abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum
patuit,
utpote omnis bellici usus prorsus ignara; denique
subito duabus gentibus transmarinis uehementer
saeuis, Scottorum a circio, Pictorum ab aquilone, multos
stupet gemitque per annos. Transmarinas autem dicimus
has gentes,
non quod extra Brittaniam essent positae;
sed quia a parte Brettonum erant remotae,
duobus
sinibus maris interiacentibus,
quorum unus ab orientali
mari,
alter ab occidentali,
Brittaniae terras longe
lateque inrumpit,
quamuis ad se inuicem pertingere
non possint.
Orientalis habet in medio sui urbem
Giudi,
occidentalis supra se,
hoc est ad dexteram sui,
habet urbem Alcluith,
quod lingua eorum significat
petram Cluith;
est enim iuxta fluuium nominis
illius.
Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos
Romam cum epistulis mittentes,
lacrimosis precibus
auxilia flagitabant,
subiectionemque continuam,
dummodo
hostis inminens longius arceretur, promittebant.
Quibus mox legio destinatur armata,
quae, ubi insulam
aduecta, et congressa est cum hostibus, magnam eorum
multitudinem sternens, ceteros sociorum finibus expulit;
eosque interim a dirissima depressione liberatos,
hortata
est instruere inter duo maria trans insulam murum,
qui arcendis hostibus posset esse praesidio;
sicque
domum cum triumpho magno reuersa est.
At insulani
murum,
quem iussi fuerant,
non tam lapidibus quam
cespitibus construentes,
utpote nullum tanti operis
artificem habentes,
ad nihil utilem statuunt.
Fecerunt
autem eum inter duo freta uel sinus,
de quibus
diximus,
maris,
per milia passuum plurima;
ut,
ubi
aquarum munitio deerat,
ibi praesidio ualli fines suos
ab hostium inruptione defenderent.
Cuius operis
ibidem facti,
id est ualli latissimi et altissimi,
usque
hodie certissima uestigia cernere licet.
Incipit autem
duorum ferme milium spatio a monasterio Aebbercurnig
ad occidentem in loco,
qui sermone Pictorum
Peanfahel,
lingua autem Anglorum Penneltun appellatur;
et tendens contra occidentem terminatur
iuxta urbem Alcluith.
Uerum priores inimici, ut Romanum militem abisse
conspexerant,
mox aduecti nauibus inrumpunt terminos,
caeduntque omnia, et quasi maturam segetem obuia quaeque
metunt, calcant, transeunt; unde rursum mittuntur
Romam legati, flebili uoce auxilium inplorantes,
ne
penitus misera patria deleretur, ne nomen Romanae prouinciae,
quod apud eos tam diu claruerat,
exterarum
gentium inprobitate obrutum uilesceret. Rursum mittitur
legio,
quae inopinata tempore autumni adueniens,
magnas hostium strages dedit,
eosque,
qui euadere
poterant, omnes trans maria fugauit,
qui prius anniuersarias
praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant.
Tum Romani denuntiauere Brettonibus non se ultra
ob eorum defensionem tam laboriosis expeditionibus
posse fatigari; ipsos potius monent arma corripere,
et certandi cum hostibus studium subire,
qui non
aliam ob causam,
quam si ipsi inertia soluerentur,
eis possent esse fortiores.
Quin etiam,
quia et hoc
sociis,
quos derelinquere cogebantur,
aliquid commodi
adlaturum putabant, murum a mari ad mare recto
tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium
factae fuerant, ubi et Seuerus quondam uallum fecerat,
firmo de lapide conlocarunt;
quem uidelicet murum
hactenus famosum atque conspicuum,
sumtu puplico
priuatoque,
adiuncta secum Brittanorum manu,
construebant,
VIII pedes latum,
et XII altum,
recta ab
oriente in occasum linea,
ut usque hodie intuentibus
clarum est;
quo mox condito dant fortia segni populo
monita, praebent instituendorum exemplaria armorum.
Sed et in litore oceani ad meridiem,
quo naues eorum
habebantur, quia et inde barbarorum inruptio timebatur,
turres per interualla ad prospectum maris conlocant, et
ualedicunt sociis tanquam ultra non reuersuri.
Quibus ad sua remeantibus,
cognita Scotti Pictique
reditus denegatione, redeunt confestim ipsi,
et solito confidentiores
facti,
omnem aquilonalem extremamque insulae
partem pro indigenis ad murum usque capessunt. Statuitur
ad haec in edito arcis acies segnis, ubi trementi
corde stupida die noctuque marcebat. At contra non
cessant uncinata hostium tela; ignaui propugnatores
miserrime de muris tracti solo adlidebantur. Quid plura?
relictis ciuitatibus ac muro fugiunt,
disperguntur.
Insequitur
hostis, adcelerantur strages cunctis crudeliores
prioribus.
Sicut enim agni a feris,
ita miseri ciues
discerpuntur ab hostibus;
unde a mansionibus ac
possessiunculis suis eiecti,
inminens sibi famis periculum
latrocinio ac rapacitate mutua temperabant,
augentes externas domesticis motibus clades, donec
omnis regio totius cibi sustentaculo,
excepto uenandi
solacio, uacuaretur.
Ut,
regnante Theodosio minore,
cuius tempore Palladius ad Scottos in
Christum credentes missus est,
Brettones ab Aetio consule auxilium flagitantes
non inpetrauerint.
ANNO dominicae incarnationis CCCCXXIII,
Theodosius
iunior post Honorium XLV ab Augusto regnum
suscipiens,
XX et VI annis tenuit;
cuius anno imperii
VIII Palladius ad Scottos in Christum credentes a
pontifice Romanae ecclesiae Celestino primus mittitur
episcopus. Anno autem regni eius XXIII,
Aetius uir
inlustris,
qui et patricius fuit,
tertium cum Simmacho
gessit consulatum.
Ad hunc pauperculae Brettonum
reliquiae mittunt epistulam,
cuius hoc principium est:
‘
Aetio ter consuli gemitus Brittanorum;’
et in processu
epistulae ita suas calamitates explicant: ‘
Repellunt
barbari ad mare, repellit mare ad barbaros; inter haec
oriuntur duo genera funerum, aut iugulamur, aut
mergimur.’
Neque haec tamen agentes quicquam ab
illo auxilii impetrare quiuerunt,
utpote qui grauissimis
eo tempore bellis cum Blaedla et Attila regibus
Hunorum erat occupatus;
et quamuis anno ante hunc
proximo Blaedla Attilae fratris sui sit interemtus
insidiis, Attila tamen ipse adeo intolerabilis reipuplicae
remansit hostis,
ut totam pene Europam, excisis inuasisque
ciuitatibus atque castellis, conroderet.
Quin
et hisdem temporibus fames Constantinopolim inuasit;
nec mora pestis secuta est;
sed et plurimi eiusdem
urbis muri cum LVII turribus conruerunt; multis
quoque ciuitatibus conlapsis, fames et aerum pestifer
odor plura hominum milia iumentorumque deleuit.
Ut Brettones fame famosa coacti,
barbaros suis e finibus pepulerint;
nec
mora,
frugum copia,
luxuria,
pestilentia,
et exterminium gentis secutum
sit.
INTEREA Brettones fames sua praefata magis
magisque
adficiens,
ac famam suae malitiae posteris diuturnam
relinquens,
multos eorum coegit uictas infestis
praedonibus dare manus, alios uero numquam, quin
potius confidentes in diuinum, ubi humanum cessabat
auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue
rebellabant; et tum primum inimicis, qui per multos
annos praedas in terra agebant,
strages dare coeperunt.
Reuertuntur ergo inpudentes grassatores Hiberni domus,
post non longum tempus reuersuri; Picti in extrema
parte insulae tunc primum et deinceps quieuerunt, praedas
tamen nonnumquam exinde et contritiones de Brettonum
gente agere non cessarunt.
Cessante autem uastatione hostili, tantis frugum
copiis insula, quantas nulla retro aetas meminit,
affluere
coepit;
cum quibus et luxuria crescere,
et hanc continuo
omnium lues scelerum comitari adcelerauit;
crudelitas
praecipue,
et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut,
siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur,
in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia
telaque sine respectu contorquerentur.
Et non solum
haec saeculares uiri, sed etiam ipse grex Domini eiusque
pastores egerunt;
ebrietati,
animositati,
litigio,
contentioni,
inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua
colla,
abiecto leui iugo Christi,
subdentes.
Interea
subito corruptae mentis homines acerba pestis corripuit,
quae in breui tantam eius multitudinem strauit,
ut ne
sepeliendis quidem mortuis uiui sufficerent;
sed ne
morte quidem suorum,
nec timore mortis hi,
qui
supererant,
a morte animae,
qua peccando sternebantur,
reuocari poterant.
Unde non multo post
acrior gentem peccatricem ultio diri sceleris secuta
est.
Initum namque est consilium, quid agendum,
ubi
quaerendum esset praesidium ad euitandas uel repellendas
tam feras tamque creberrimas gentium aquilonalium
inruptiones; placuitque omnibus cum suo rege
Uurtigerno, utSaxonum gentem de transmarinis partibus
in auxilium uocarent;
quod Domini nutu dispositum
esse constat,
ut ueniret contra improbos malum,
sicut
euidentius rerum exitus probauit.
Ut inuitata Brittaniam gens Anglorum,
primo quidem adversarios longius
eiecerit;
sed non multo post,
iuncto cum his foedere,
in socios arma
uerlerit.
ANNO ab incarnatione Domini CCCCXLVIIII
Marcianus cum Ualentiniano XLVI ab Augusto
regnum adeptus,
VII annis tenuit.
Tunc Anglorum
siue Saxonum gens,
inuitata a rege praefato,
Brittaniam
tribus longis nauibus aduehitur,
et in orientali parte
insulae, iubente eodem rege,
locum manendi,
quasi pro
patria pugnatura,
re autem uera hanc expugnatura,
suscipit.
Inito ergo certamine cum hostibus,
qui ab
aquilone ad aciem uenerant,
uictoriam sumsere
Saxones.
Quod ubi domi nuntiatum est,
simul et
insulae fertilitas,
ac segnitia Brettonum;
mittitur
confestim illo classis prolixior, armatorum ferens
manum fortiorem,
quae praemissae adiuncta cohorti
inuincibilem fecit exercitum.
Susceperunt ergo,
qui
aduenerant,
donantibus Brittanis,
locum habitationis
inter eos,
ea condicione,
ut hi pro patriae pace et
salute contra aduersarios militarent,
illi militantibus
debita stipendia conferrent.
Aduenerant autem de tribus Germaniae populis
fortioribus,
id est Saxonibus,
Anglis,
Iutis.
De Iutarum
origine sunt Cantuarii et Uictuarii,
hoc est ea gens,
quae Uectam tenet insulam,
et ea,
quae usque hodie in
prouincia Occidentalium Saxonum Iutarum natio
nominatur,
posita contra ipsam insulam Uectam.
De
Saxonibus,
id est ea regione,
quae nunc Antiquorum
Saxonum cognominatur,
uenere Orientales Saxones,
Meridiani Saxones,
Occidui Saxones.
Porro de Anglis,
hoc est de illa patria,
quae Angulus dicitur,
et ab eo
tempore usque hodie manere desertus inter prouincias
Iutarum et Saxonum perhibetur,
Orientales Angli,
Mediterranei Angli,
Merci,
tota Nordanhymbrorum
progenies,
id est illarum gentium,
quae ad Boream
Humbri fluminis inhabitant,
ceterique Anglorum
populi sunt orti.
Duces fuisse perhibentur eorum
primi duo fratres Hengist et Horsa;
e quibus
Horsa postea occisus in bello a Brettonibus,
hactenus
in orientalibus Cantiae partibus monumentum habet
suo nomine insigne.
Erant autem filii Uictgilsi,
cuius pater Uitta,
cuius pater Uecta,
cuius pater
Uoden,
de cuius stirpe multarum prouinciarum
regium genus originem duxit.
Non mora ergo,
confluentibus certatim in insulam
gentium memoratarum cateruis,
grandescere populus
coepit aduenarum,
ita ut ipsis quoque,
qui eos
aduocauerant,
indigenis essent terrori.
Tum subito
inito ad tempus foedere cum Pictis,
quos longius iam
bellando pepulerant,
in socios arma uertere incipiunt.
Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare
cogunt,
quaerentesque occasionem diuortii,
protestantur,
nisi profusior sibi alimentorum copia daretur,
se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.
Neque
aliquanto segnius minas effectibus prosequuntur.
Siquidem,
ut breuiter dicam,
accensus manibus paganorum
ignis,
iustas de sceleribus populi Dei ultiones
expetiit,
non illius inpar,
qui quondam a Chaldaeis
succensus,
Hierosolymorum moenia,
immo aedificia
cuncta consumsit.
Sic enim et hic agente impio
uictore,
immo disponente iusto Iudice,
proximas quasque
ciuitates agrosque depopulans, ab orientali mari
usque ad occidentale, nullo prohibente,
suum continuauit
incendium,
totamque prope insulae pereuntis superficiem
obtexit.
Ruebant aedificia puplica simul et priuata,
passim sacerdotes inter altaria trucidabantur,
praesules
cum populis sine ullo respectu honoris,
ferro pariter et
flammis absumebantur;
nec erat,
qui crudeliter interemtos
sepulturae traderet.
Itaque nonnulli de
miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim
iugulabantur; alii fame confecti procedentes manus
hostibus dabant, pro accipiendis alimentorum subsidiis
aeternum subituri seruitium,
si tamen non continuo
trucidarentur; alii transmarinas regiones dolentes petebant;
alii perstantes in patria trepidi pauperem uitam in
montibus,
siluis,
uel rupibus arduis suspecta semper
mente agebant.
Ut Brettones primam de gente Anglorum uictoriam duce Ambrosio,
Romano homine,
sumserint.
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque
insulae indigenis,
domum reuersus est,
coeperunt et
illi paulatim uires animosque resumere,
emergentes de
latibulis,
quibus abditi fuerant,
et unanimo consensu
auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem
usquequaque delerentur. Utebantur eo tempore duce
Ambrosio Aureliano, uiro modesto, qui solus forte Romanae
gentis praefatae tempestati superfuerat, occisis in
eadem parentibus regium nomen et insigne ferentibus.
Hoc ergo duce uires capessunt Brettones,
et uictores
prouocantes ad proelium, uictoriam ipsi Deo fauente
suscipiunt.
Et ex eo temporc nunc ciues, nunc hostes
uincebant, usque ad annum obsessionis Badonici montis,
quando non minimas eisdem hostibus strages dabant,
XLmo circiter et IIIIo anno aduentus eorum in Brittaniam.
Sed haec postmodum.
Ut Germanus episcopus cum Lupo Brittaniam nauigans,
et primo maris,
et postmodum Pelagianorum tempestatem diuina uirtute sedauerit.
ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis
Pelagiana per Agricolam inlata,
Seueriani episcopi
Pelagiani filium,
fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat.
Uerum Brittanni,
cum neque suscipere
dogma peruersum gratiam Christi blasphemando
ullatenus uellent,
neque uersutiam nefariae persuasionis
refutare uerbis certando sufficerent,
inueniunt
salubre consilium,
ut a Gallicanis antistitibus auxilium
belli spiritalis inquirant.
Quam ob causam collecta
magna synodo quaerebatur in commune,
qui illic ad
succurrendum fidei mitti deberent;
atque omnium
iudicio electi sunt apostolici sacerdotes Germanus
Autissidorensis
et Lupus Trecasenae ciuitatis episcopi,
qui
ad confirmandam fidem gratiae caelestis Brittanias
uenirent.
Qui cum promta deuotione preces et iussa
sanctae ecclesiae suscepissent,
intrant oceanum et usque
ad medium itineris,
quo a Gallico sinu Brittanias usque
tenditur,
secundis flatibus nauis tuta uolabat.
Tum
subito occurrit pergentibus inimica uis daemonum, qui
tantos talesque uiros ad recuperandam tendere populorum
salutem inuiderent; concitant procellas, caelum diemque
nubium nocte subducunt; uentorum furores uela non
sustinent; cedebant ministeria uicta nautarum; ferebatur
nauigium oratione, non uiribus; et casu dux ipse uel
pontifex fractus corpore,
lassitudine ac sopore resolutus
est. Tum uero, quasi repugnatore cessante, tempestas
excitata conualuit, et iam nauigium superfusis fluctibus
mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant
seniorem elementis furentibus obponendum; qui periculi
inmanitate constantior, Christum inuocat, et adsumto in
nomine sanctae Trinitatis leui aquae spargine fluctus
saeuientes obprimit,
collegam commonet, hortatur
uniuersos,
oratio uno ore et clamore profunditur; adest
diuinitas, fugantur inimici, tranquillitas serena subsequitur,
uenti e contrario ad itineris ministeria reuertuntur,
decursisque breui spatiis pelagi, optati littoris quiete
potiuntur. Ibi conueniens ex diuersis partibus multitudo
excepit sacerdotes, quos uenturos etiam uaticinatio aduersa
praedixerat. Nuntiabant enim sinistri spiritus, quod
timebant, qui imperio sacerdotum dum ab obsessis corporibus
detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula,
quae intulerant, fatebantur, uictosque se eorum meritis et
imperio non negabant.
Interea Brittaniarum insulam apostolici sacerdotes
raptim opinione, praedicatione, uirtutibus impleuerunt;
diuinusque per eos sermo cotidie non solum in ecclesiis,
uerum etiam per triuia, per rura praedicabatur;
ita ut
passim et fideles catholici firmarentur, et deprauati uiam
correctionis agnoscerent. Erat illis apostolorum instar et
gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras,
uirtutes ex meritis. Itaque regionis uniuersitas in eorum
sententiam promta transierat. Latebant abditi sinistrae
persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant
perire sibi populos euadentes; ad extremum, diuturna
meditatione concepta, praesumunt inire conflictum. Procedunt
conspicui diuitiis, ueste fulgentes, circumdati
adsentatione multorum; discrimenque certaminis subire
maluerunt, quam in populo, quem subuerterant, pudorem
taciturnitatis incurrere, ne uiderentur se ipsi silentio
damnauisse. Illic plane inmensa multitudo etiam cum
coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus
expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari
condicione dissimiles; hinc diuina fides,
inde humana
praesumtio; hinc pietas,
inde superbia:
inde Pelagius
auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi sacerdotes
praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola
nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et
tempora; deinde antistites uenerandi torrentes eloquii sui
cum apostolicis et euangelicis imbribus profuderunt; miscebatur
sermo proprius cum diuino, et adsertiones molestissimas
lectionum testimonia sequebantur. Conuincitur
uanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas uerborum
obiectiones errare se, dum respondere nequiit,
fateretur;
populus arbiter uix manus continet, iudicium tamen clamore
testatur.
Ut idem filiam tribuni caecam inluminauerit,
ac deinde ad sanctum
Albanum perueniens,
reliquias ibidem et ipsius acceperit,
et beatorum
apostolorum siue aliorum martyrum posuerit.
TUM subito quidam tribuniciae potestatis cum
coniuge
procedit in medium,
filiam X annorum caecam curandam
sacerdotibus offerens,
quam illi aduersariis offerri praeceperunt;
sed hi conscientia puniente deterriti, iungunt cum
parentibus preces, et curationem paruulae a sacerdotibus
deprecantur; qui inclinatos animo aduersarios intuentes,
orationem breuiter fundunt, ac deinde Germanus plenus
Spiritu Sancto inuocat Trinitatem; nec mora,
adherentem
lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo auulsam
manibus conprehendit, eamque in conspectu omnium puellae
oculis adplicauit, quos statim euacuatos tenebris lumen
ueritatis impleuit. Exultant parentes, miraculum populus
contremescit; post quam diem ita ex animis omnium suasio
iniqua deleta est, ut sacerdotum doctrinam sitientibus
desideriis sectarentur.
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque
auctoribus
confutatis, atque animis omnium fidei puritate
conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi
Deo per ipsum gratias, petierunt,
ubi Germanus omnium
apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias
habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa
ibidem munera conditurus; arbitrans oportunum, ut membra
sanctorum ex diuersis regionibus collecta, quos pares
meritis receperat caelum, sepulchri quoque unius teneret
hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis, de
loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam
pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore
seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente.
Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum
turba conuersa est.
Ut idem causa infirmitatis ibidem detentus,
et incendia domorum orando
restinxerit,
et ipse per uisionem a suo sit langore curatus.
UNDE dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus
laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contriuit,
ignorans merita illius, sicut Iob beatissimi, afflictione
corporis propaganda; et dum aliquandiu uno in loco
infirmitatis necessitate teneretur,
in uicina, qua manebat,
casula exarsit incendium; quod consumtis domibus,
quae illic palustri harundine tegebantur, ad eum habitaculum,
in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur.
Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus
manibus periculum, quod inminebat, euaderet; quibus
increpatis moueri se fidei praesumtione non passus est. At
multitudo omnis desperatione perterrita obuiam currit incendio.
Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quicquid
custodire temtauerat turba, consumitur; quod uero iacens
et infirmus defenderat, reserato hospitio sancti uiri, expauescens
flamma transiliuit, ultra citraque desaeuiens;
et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum,
quod habitator inclusus seruabat, emicuit. Exultat turba
miraculo, et uictam se diuinis uirtutibus gratulatur.
Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis
uulgus sine numero; hi animas curare, hi cupientes
corpora.
Referri nequeunt, quae Christus operabatur in famulo,
qui uirtutes faciebat infirmus; et cum debilitati suae nihil
remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niueis
uestibus uidit sibi adesse personam, quae manu extensa
iacentem uideretur adtollere, eumque consistere firmis
uestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus,
recepit pristinam sanitatem, ut, die reddito, itineris
laborem subiret intrepidus.
Ut idem episcopi Brettonibus in pugna auxilium caeleste tulerint,
sicque
domum reuersi sint.
INTEREA Saxones Pictique bellum aduersum Brettones
iunctis uiribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra
contraxerat; et cum trepidi partes suas pene inpares iudicarent,
sanctorum antistitum auxilium petierunt; qui
promissum maturantes aduentum, tantum pauentibus
fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur
exercitus. Itaque apostolicis ducibus Christus militabat
in castris. Aderant etiam quadragesimae uenerabiles
dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in
tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim
populi ad gratiam baptismatis conuolarent. Nam maxima
exercitus multitudo undam lauacri salutaris expetiit, et
ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta
conponitur, atque in expeditione campestri instar ciuitatis
aptatur. Madidus baptismate procedit exercitus, fides
feruet in populo, et conterrito armorum praesidio, diuinitatis
expectatur auxilium. Institutio uel forma castitatis
hostibus nuntiatur, qui uictoriam quasi de inermi
exercitu praesumentes, adsumta alacritate festinant;
quorum tamen aduentus exploratione cognoscitur.
Cumque, emensa sollemnitate paschali, recens de lauacro
pars maior exercitus arma capere et bellum parare temtaret,
Germanus ducem se proelii profitetur, eligit expeditos,
circumiecta percurrit, et e regione, qua hostium
sperabatur aduentus, uallem circumdatam mediis montibus
intuetur. Quo in loco nouum conponit exercitum ipse
dux agminis. Et iam aderat ferox hostium multitudo,
quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti.
Tum subito Germanus signifer uniuersos admonet, et praedicat,
ut uoci suae uno clamore respondeant; securisque
hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, alleluiam
tertio repetitam sacerdotes exclamabant. Sequitur una uox
omnium, et elatum clamorem repercusso aere montium
conclusa multiplicant; hostile agmen terrore prosternitur,
et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam
caeli machinam contremescunt, trepidationique iniectae uix
sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt,
arma proiciunt, gaudentes uel nuda corpora eripuisse
discrimini; plures etiam timore praecipites flumen, quod
transierant, deuorauit. Ultionem suam innocens exercitus
intuetur, et uictoriae concessae otiosus spectator efficitur.
Spolia colliguntur exposita, et caelestis palmae gaudia
miles religiosus amplectitur.
Triumphant pontifices hostibus
fusis sine sanguine; triumphant uictoria fide obtenta,
non uiribus.
Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque
hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum
moliuntur pontifices. Quibus tranquillam nauigationem
et merita propria et intercessio beati martyris Albani
parauerunt, quietosque eos suorum desideriis felix carina
restituit.
Ut,
renascentibus uirgultis Pelagianae pestis,
Germanus cum Seuero Brittaniam
reuersus,
prius claudo iuueni incessum,
deinde et populo Dei,
condemnatis siue emendatis haereticis,
gressum recuperarit fidei.
NEC multo interposito tempore nuntiatur ex eadem
insula Pelagianam peruersitatem iterato paucis auctoribus
dilatari; rursusque ad beatissimum uirum preces sacerdotum
omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius
obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus obtemperat.
Namque adiuncto sibi Seuero, totius sanctitatis
uiro, qui erat discipulus beatissimi patris Lupi Trecasenorum
episcopi,
et tunc Treuiris ordinatus episcopus,
gentibus primae Germaniae uerbum praedicabat, mare
conscendit, et consentientibus elementis,
tranquillo nauigio
Brittanias petit.
Interea sinistri spiritus peruolantes totam insulam
Germanum uenire inuitis uaticinationibus nuntiabant;
in tantum, ut Elafius quidam, regionis illius primus, in
occursu sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione
properaret,
exhibens secum filium, quem in ipso flore
adulescentiae debilitas dolenda damnauerat. Erat enim
arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem
cruris usus uestigii negabatur. Hunc Elafium prouincia
tota subsequitur; ueniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo,
confestim benedictio et sermonis diuini doctrina profunditur.
Recognoscunt populum in ea, qua reliquerat,
credulitate durantem; intellegunt culpam esse paucorum,
inquirunt auctores, inuentosque condemnant. Cum subito
Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium,
cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat;
fit communis omnium dolor, praecipue sacerdotum,
qui conceptam misericordiam ad diuinam clementiam contulerunt;
statimque adulescentem beatus Germanus sedere
conpulit, adtrectat poplitem debilitate curuatum, et per
tota infirmitatis spatia medicabilis dextera percurrit, salubremque
tactum sanitas festina subsequitur. Ariditas
sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium
filio incolumitas, patri filius restituitur.
Inplentur
populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides
catholica inculcata firmatur. Praedicatio deinde ad
plebem de praeuaricationis emendatione conuertitur, omniumque
sententia prauitatis auctores, qui erant expulsi
insula, sacerdotibus adducuntur ad mediterranea deferendi,
ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur.
Factumque est, ut in illis locis multo ex eo tempore
fides intemerata perduraret.
Itaque, conpositis omnibus, beati sacerdotes ea, qua
cf. ib. cc. 5, 13, 14, 20, 22, 23, 24. |
uenerant, prosperitate redierunt.
Porro Germanus post
haec ad Rauennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus
aduenit,
ibique a Ualentiniano et Placidia
matre ipsius summa reuerentia susceptus,
migrauit ad
Christum.
Cuius corpus honorifico agmine,
comitantibus
uirtutum operibus,
suam defertur ad urbem.
Nec
multo post Ualentinianus ab Aetii patricii,
quem occiderat,
satellitibus interimitur,
anno imperii Marciani
VIo,
cum quo simul Hesperium concidit regnum.
Ut Brettones,
quiescentibus ad tempus exteris,
ciuilibus sese bellis
contriuerint,
simul et maioribus flagitiis submerserint.
INTEREA Brittaniae cessatum quidem est parumper
ab externis, sed non a ciuilibus bellis. Manebant exterminia
ciuitatum ab hoste derutarum ac desertarum;
pugnabant contra inuicem,
qui hostem euaserant,
ciues.
Attamen recente adhuc memoria calamitatis et
cladis inflictae seruabant utcumque reges, sacerdotes,
priuati, et optimates suum quique ordinem. At illis
decedentibus, cum successisset actas tempestatis illius
nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita
cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa
sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria
quidem, praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret.
Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta,
quae
historicus eorum Gildus flebili sermone describit,
et
hoc addebant,
ut numquam genti Saxonum siue Anglorum,
secum Brittaniam incolenti,
uerbum fidei
praedicando committerent.
Sed non tamen diuina
pietas plebem suam,
quam praesciuit,
deseruit,
quin
multo digniores genti memoratae praecones ueritatis,
per quos crederet,
destinauit.
Ut sanctus papa Gregorius Augustinum cum monachis ad praedicandum
genti Anglorum mittens,
epistula quoque illos exhortatoria,
ne a laborando
cessarent,
confortauerit.
SIQUIDEM anno ab incarnatione Domini DLXXXII
Mauricius ab Augusto LIIII imperium suscipiens XX
et I annis tenuit.
Cuius anno regni X Gregorius,
uir
doctrina et actione praecipuus,
pontificatum Romanae
et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII,
menses
VI,
et dies X.
Qui diuino admonitus instinctu anno
XIIII eiusdem principis,
aduentus uero Anglorum in
Brittanniam anno circiter CL,
misit seruum Dei Augustinum
et alios plures cum eo monachos timentes
Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum.
Qui cum iussis pontificalibus obtemperantes memoratum
opus adgredi coepissent,
iamque aliquantulum
itineris confecissent,
perculsi timore inerti,
redire domum
potius,
quam barbaram,
feram,
incredulamque
gentem,
cuius ne linguam quidem nossent,
adire cogitabant,
et hoc esse tutius communi consilio decernebant.
Nec mora,
Augustinum,
quem eis episcopum
ordinandum,
si ab Anglis susciperentur,
disposuerat,
domum remittunt,
qui a beato Gregorio humili supplicatu
obtineret,
ne tam periculosam,
tam laboriosam,
tam incertam peregrinationem adire deberent.
Quibus
ille exhortatorias mittens litteras,
in opus eos uerbi,
diuino confisos auxilio,
proficisci suadet.
Quarum uidelicet
litterarum ista est forma:
Gregorius seruus seruorum Dei seruis Domini nostri.
Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his,
quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo
studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod
auxiliante Domino coepistis, impleatis. Nec labor uos ergo
itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant; sed
omni instantia, omnique feruore, quae inchoastis, Deo
auctore peragite; scientes, quod laborem magnum maior
aeternae retributionis gloria sequitur. Remeanti autem
Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus,
in omnibus humiliter oboedite; scientes hoc
uestris animabus per omnia profuturum, quicquid a uobis
fuerit in eius admonitione conpletum. Omnipotens Deus
sua uos gratia protegat, et uestri laboris fructum in aeterna
me patria uidere concedat; quatinus etsi uobiscum
laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inuemar, quia
laborare scilicet uolo. Deus uos incolumes custodiat,
dilectissimi filii.
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino
nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno
XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII,
indictione XIIII.
Ut Arelatensi episcopo epistulam pro eorum susceptione miserit.
MISIT etiam tunc isdem uenerandus pontifex ad
Etherium Arelatensem archiepiscopum,
ut Augustinum
Brittaniam pergentem benigne susciperet,
litteras,
quarum iste est textus:
Reuerentissimo et sanctissimo fratri Etherio coepiscopo
Gregorius seruus seruorum Dei.
Licet apud sacerdotes habentes Deo placitam caritatem
religiosi uiri nullius commendatione indigeant; quia tamen
aptum scribendi se tempus ingessit, fraternitati uestrae
nostra mittere scripta curauimus; insinuantes latorem
praesentium Augustinum seruum Dei, de cuius certi
sumus studio, cum aliis seruis Dei, illic nos pro utilitate
animarum auxiliante Domino direxisse; quem necesse est,
ut sacerdotali studio sanctitas uestra adiuuare, et sua ei
solacia praebere festinet. Cui etiam, ut promtiores ad
suffragandum possitis existere, causam uobis iniunximus
subtiliter indicare; scientes quod, ea cognita, tota uos
propter Deum deuotione ad solaciandum, quia res exigit,
commodetis. Candidum praeterea presbyterum, communem
filium, quem ad gubernationem patrimonioli ecclesiae
nostrae transmisimus, caritati uestrae in omnibus commendamus.
Deus te incolumem custodiat, reuerentissime
frater.
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante
domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno
XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII,
indictione XIIII.
Ut ueniens Brittaniam Augustinus primo in insula Tanato regi
Cantuariorum
praedicarit;
et sic accepta ab eo licentia,
Cantiam praedicaturus
intrauerit.
ROBORATUS ergo confirmatione beati patris Gregorii,
Augustinus cum famulis Christi,
qui erant cum eo,
rediit in opus uerbi,
peruenitque Brittaniam.
Erat
eo tempore rex Aedilberct in Cantia potentissimus,
qui ad confinium usque Humbrae fluminis maximi,
quo meridiani et septentrionales Anglorum populi
dirimuntur,
fines imperii tetenderat.
Est autem ad
orientalem Cantiae plagam Tanatos insula non modica,
id est magnitudinis iuxta consuetudinem aestimationis
Anglorum,
familiarum DCrum,
quam a continenti terra
secernit fluuius Uantsumu,
qui est latitudinis circiter
trium stadiorum,
et duobus tantum in locis est transmeabilis;
utrumque enim caput protendit in mare.
In hac ergo adplicuit seruus Domini Augustinus,
et
socii eius,
uiri,
ut ferunt,
ferme XL.
Acceperunt
autem,
praecipiente beato papa Gregorio,
de gente Francorum
interpretes;
et mittens ad Aedilberctum mandauit
se uenisse de Roma,
ac nuntium ferre optimum,
qui sibi obtemperantibus aeterna in caelis gaudia,
et
regnum sine fine cum Deo uiuo et uero futurum sine
ulla dubietate promitteret.
Qui,
haec audiens,
manere
illos in ea,
quam adierant,
insula,
et eis necessaria
ministrari,
donec uideret,
quid eis faceret,
iussit.
Nam et antea fama ad eum Christianae religionis
peruenerat,
utpote qui et uxorem habebat Christianam
de gente Francorum regia,
uocabulo Bercta;
quam ea
condicione a parentibus acceperat,
ut ritum fidei ac
religionis suae cum episcopo,
quem ei adiutorem fidei
dederant,
nomine Liudhardo,
inuiolatum seruare licentiam
haberet.
Post dies ergo uenit ad insulam rex, et residens sub
diuo, iussit Augustinum cum sociis ad suum ibidem
aduenire colloquium. Cauerat enim, ne in aliquam
domum ad se introirent, uetere usus augurio, ne superuentu
suo, siquid malificae artis habuissent, eum
superando deciperent. At illi non daemonica, sed
diuina uirtute praediti, ueniebant crucem pro uexillo
ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in
tabula depictam, laetaniasque canentes pro sua simul
et eorum, propter quos et ad quos uenerant, salute
aeterna, Domino supplicabant. Cumque ad iussionem
regis residentes uerbum ei uitae una cum omnibus, qui
aderant, eius comitibus praedicarent, respondit ille
dicens: ‘Pulchra sunt quidem uerba et promissa,
quae adfertis; sed quia noua sunt et incerta, non
his possum adsensum tribuere, relictis eis, quae tanto
tempore cum omni Anglorum gente seruaui. Uerum
quia de longe huc peregrini uenistis, et, ut ego mihi
uideor perspexisse, ea, quae uos uera et optima credebatis,
nobis quoque communicare desiderastis, nolumus
molesti esse uobis; quin potius benigno uos
hospitio recipere, et, quae uictui sunt uestro necessaria,
ministrare curamus; nec prohibemus, quin omnes,
quos potestis, fidei uestrae religionis praedicando
societis.’
Dedit ergo eis mansionem in ciuitate
Doruuernensi,
quae imperii sui totius erat metropolis,
eisque,
ut promiserat,
cum administratione uictus
temporalis licentiam quoque praedicandi non abstulit.
Fertur autem,
quia adpropinquantes ciuitati,
more suo
cum cruce sancta et imagine magni regis Domini nostri
Iesu Christi hanc laetaniam consona uoce modularentur:
‘
Deprecamur te,
Domine,
in omni misericordia
tua,
ut auferatur furor tuus et ira tua a ciuitate
ista,
et de domo sancta tua,
quoniam peccauimus.
Alleluia.’
Ut idem in Cantia primitiuae ecclesiae et doctrinam sit imitatus,
et
uitam,
atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit.
AT ubi datam sibi mansionem intrauerant,
coeperunt
apostolicam primitiuae ecclesiae uitam imitari;
orationibus uidelicet assiduis,
uigiliis ac ieiuniis seruiendo,
uerbum uitae,
quibus poterant,
praedicando,
cuncta huius mundi uelut aliena spernendo,
ea tantum,
quae uictui necessaria uidebantur,
ab eis,
quos docebant,
accipiendo,
secundum ea,
quae docebant,
ipsi per omnia
uiuendo,
et paratum ad patiendum aduersa quaeque,
uel etiam moriendum pro ea,
quam praedicabant,
ueritate animum habendo.
Quid mora?
Crediderunt
nonnulli et baptizabantur,
mirantes simplicitatem innocentis
uitae,
ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis.
Erat autem prope ipsam ciuitatem ad orientem ecclesia
in honorem sancti Martini antiquitus facta,
dum adhuc
Romani Brittaniam incolerent,
in qua regina,
quam
Christianam fuisse praediximus,
orare consuerat.
In
hac ergo et ipsi primo conuenire,
psallere,
orare,
missas
facere,
praedicare,
et baptizare coeperunt;
donec,
rege
ad fidem conuerso,
maiorem praedicandi per omnia,
et ecclesias fabricandi uel restaurandi licentiam acciperent.
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita
mundissima
sima sanctorum,
et promissis eorum suauissimis,
quae
uera esse miraculorum quoque multorum ostensione
firmauerant,
credens baptizatus est,
coepere plures
cotidie ad audiendum uerbum confluere,
ac,
relicto
gentilitatis ritu,
unitati se sanctae Christi ecclesiae
credendo sociare.
Quorum fidei et conuersioni ita
congratulatus esse rex perhibetur,
ut nullum tamen
cogeret ad Christianismum;
sed tantummodo credentes
artiori dilectione,
quasi conciues sibi regni caelestis,
amplecteretur.
Didicerat enim a doctoribus auctoribusque
suae salutis seruitium Christi uoluntarium,
non
coacticium esse debere.
Nec distulit,
quin etiam ipsis
doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum
in Doruuerni metropoli sua donaret,
simul et necessarias
in diuersis speciebus possessiones conferret.
Ut idem episcopus factus Gregorio papae,
quae sint Brittaniae gesta
mandarit,
simul et necessariis eius responsa petens acceperit.
Interea uir Domini Augustinus uenit Arelas,
et ab
archiepiscopo eiusdem ciuitatis Aetherio,
iuxta quod
iussa sancti patris Gregorii acceperant,
archiepiscopus
genti Anglorum ordinatus est;
reuersusque Brittaniam
misit continuo Roman Laurentium presbyterum
et Petrum monachum,
qui beato pontifici Gregorio
gentem Anglorum fidem Christi suscepisse,
ac se episcopum
factum esse referrent;
simul et de eis,
quae necessariae
uidebantur,
quaestionibus eius consulta flagitans.
Nec mora,
congrua quaesitui responsa recepit;
quae
etiam huic historiae nostrae commodum duximus indere.
I. Interrogatio beati Augustini episcopi Cantuariorum
ecclesiae: De episcopis, qualiter cum suis clericis conuersentur,
uel de his, quae fidelium oblationibus accedunt
altario; quantae debeant fieri portiones et qualiter episcopus
agere in ecclesia debeat?
Respondit Gregorius papa urbis Romae: Sacra scriptura
testatur, quam te bene nosse dubium non est, et
specialiter beati Pauli ad Timotheum epistulae, in quibus
eum erudire studuit, qualiter in domo Dei conuersari
debuisset. Mos autem sedis apostolicae est ordinatis
episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit,
quattuor debeant fieri portiones; una uidelicet episcopo
et familiae propter hospitalitatem atque susceptionem, alia
clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Sed
quia tua fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum
fieri non debet a clericis suis in ecclesia Anglorum, quae
auctore Deo nuper adhuc ad fidem perducta est, hanc
debet conuersationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae
fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his,
quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis
omnia communia.
Siqui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti,
qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et
stipendia sua exterius accipere; quia et de hisdem patribus,
de quibus praefati sumus, nouimus scriptum, quod diuidebatur
singulis, prout cuique opus erat. De eorum quoque
stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica
regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et
canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus inlicitis et cor
et linguam et corpus Deo auctore conseruent. Communi
autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel
exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis
quid erit loquendum? Cum omne, quod superest, in causis
piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium
docente: ‘
Quod superest, date elemosinam, et ecce omnia
munda sunt uobis.’
II. Interrogatio Augustini: Cum una sit fides, sunt
ecclesiarum diuersae consuetudines, et altera consuetudo
missarum in sancta Romana ecclesia, atque altera in Galliarum
tenetur?
Respondit Gregorius papa: Nouit fraternitas tua
Romanae
ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritam.
Sed mihi placet ut, siue in Romana, siue in Galliarum, seu
in qualibet ecclesia aliquid inuenisti, quod plus omnipotenti
Deo possit placere, sollicite eligas, et in Anglorum ecclesia,
quae adhuc ad fidem noua est, institutione praecipua,
quae de multis ecclesiis colligere potuisti, infundas. Non
enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt.
Ex singulis ergo quibusque ecclesiis, quae pia, quae religiosa,
quae recta sunt, elige; et haec quasi in fasciculum
collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
III. Interrogatio Augustini: Obsecro, quid pati debeat,
siquis aliquid de ecclesia furtu abstulerit?
Respondit Gregorius: Hoc tua fraternitas ex persona
furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim
quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt
alii, qui hac in re ex inopia delinquunt; unde necesse est,
ut quidam damnis, quidam uero uerberibus, et quidam
districtius, quidam autem lenius corrigantur. Et cum
paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex
furore; quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae
ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam
debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos
et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos
doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt; et quae
possident, ipsis seruant, quos irati insequi uidentur. Haec
ergo caritas in mente tenenda est, et ipsa modum correctionis
dictat, ita ut mens extra rationis regulam omnino
nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea, quae furtu de
ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia
cum augmento recipiat, quod de terrenis rebus uidetur
amittere, et lucra de uanis quaerere.
IIII. Interrogatio Augustini: Si debeant duo germani
fratres singulas sorores accipere, quae sunt ab illis longa
progenie generatae?
Respondit Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet;
nequaquam enim in sacris eloquiis inuenitur, quod huic
capitulo contradicere uideatur.
V. Interrogatio Augustini: Usque ad quotam generationem
fideles debeant cum propinquis sibi coniugio
copulari? et nouercis et cognatis si liceat copulari coniugio?
Respondit Gregorius: Quaedam terrena lex in Romana
repuplica permittit, ut siue frater et soror, seu duorum
fratrum germanorum, uel duarum sororum filius et filia
misceantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio
sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis
turpitudinem reuelare. Unde necesse est, ut iam
tertia uel quarta generatio fidelium licenter sibi iungi
debeat; nam secunda, quam praediximus, a se omni modo
debet abstinere. Cum nouerca autem miscere graue est
facinus, quia et in lege scriptum est: ‘Turpitudinem
patris tui non reuelabis.’
Neque enim patris turpitudinem
filius reuelare potest. Sed quia scriptum est: ‘
Erunt duo
in carne una,’
qui turpitudinem nouercae, quae una caro
cum patre fuit, reuelare praesumserit, profecto patris turpitudinem
reuelauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum
est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerit
facta. Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus
est, et sancto martyrio consummatus, cui non est
dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione
occisus est; sed quia isdem Dominus noster Iesus Christus
dixerat: ‘
Ego sum ueritas’;
quia pro ueritate Iohannes
occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit.
Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum
adhuc in infidelitate essent, huic nefando coniugio dicuntur
admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant,
et graue hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum
Dei iudicium timeant, ne pro carnali dilectione
tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro
hac re sacri corporis ac sanguinis Domini communione
priuandi sunt, ne in eis illa ulcisci uideantur, in quibus
se per ignorantiam ante lauacrum baptismatis adstrinxerunt.
In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per
feruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat,
quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat
et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando
et dissimulando conpescat. Omnes autem, qui ad fidem
ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare.
Siqui autem perpetrauerint, corporis et sanguinis
Domini communione priuandi sunt; quia, sicut in his,
qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda
est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo
peccare.
VI. Interrogatio Augustini: Si longinquitas itineris
magna interiacet, ut episcopi non facile ualeant conuenire,
an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus
ordinari?
Respondit Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia,
in qua adhuc solus tu episcopus inueniris, ordinare episcopum
non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando
de Galliis episcopi ueniunt, qui in ordinatione episcopi
testes adsistant? Sed fraternitatem tuam ita uolumus
episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo interuallo
minime disiungantur, quatinus nulla sit necessitas, ut
in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia
ualde est utilis, facile debeant conuenire. Cum
igitur auctore Deo ita fuerint episcopi in propinquis sibi
locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine adgregatis
tribus uel quattuor episcopis fieri non debet. Nam
in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur,
exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus.
Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati
quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt,
in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur.
Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum
ministerium homo Deo coniungitur, tales conueniant, qui
uel in prouectu ordinati episcopi gaudeant, uel pro eius
custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant?
VII. Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum
Galliarum atque Brittaniarum episcopis agere?
Respondit Gregorius: In Galliarum episcopis nullam
tibi auctoritatem tribuimus; quia ab antiquis praedecessorum
meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus
accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime
debemus. Si igitur contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum
prouinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo
debet agerc, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia,
corrigantur. Qui si forte in disciplinac uigore tepidus
cxistat, tuae fraternitatis zelo accendendus est. Cui etiam
epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in
Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris
nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus
conpescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam
episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo,
blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando,
prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma;
quia scriptum est in lege: ‘
Per alienam messem transiens
falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et
manducare.’
Falcem enim iudicii mittere non potes in ca
segete, quae alteri uidetur esse commissa; sed per affectum
boni operis frumenta dominica uitiorum suorum paleis
expolia, et in ecclesiae corpore monendo et persuadendo,
quasi mandendo conuerte. Quicquid uero ex auctoritate
agendum est, cum pracdicto Arelatense episcopo agatur, ne
praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum institutio
inuenit. Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati
committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione
roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
VIII. Interrogatio Augustini: Si pregnans mulier
debeat baptizari? aut postquam genuerit, post quantum
tempus possit ecclesiam intrare? aut etiam, ne morte
praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hcc liceat sacri
baptismatis sacramenta percipere? aut post quantum
temporis huic uir suus possit in carnis copulatione coniungi?
aut, si menstrua consuetudine tenetur, an ecclesiam
intrare ei liceat, aut sacrae communionis sacramenta
percipere? aut uir suae coniugi permixtus, priusquam
lauetur aqua, si ecclesiam possit intrare? uel etiam ad
mysterium communionis sacrae accedere? Quae omnia
rudi Anglorum genti oportet haberi conperta.
Respondit Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem
tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidisse me
arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti,
credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari.
Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum
non sit ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas
carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso
deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei
iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens Deus
humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit,
et inmortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen
pro benignitate suae pietatis fecunditatem ei subolis
reseruauit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis
Dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis
gratia prohibere? In illo quippe mysterio, in quo
omnis culpa funditus extinguitur, ualde stultum est, si
donum gratiae contradicere posse uideatur.
Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat
ecclesiam intrare, testamenti ueteris praeceptione didicisti,
ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem diebus
LXVI debeat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in
mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura
gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere grauatur;
uoluptas ctenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis
autem commistione uoluptas est; nam in prolis prolatione
gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur:
‘
In doloribus paries.’
Si itaque enixam mulierem
prohibemus
ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in
culpam deputamus. Baptizare autem uel enixam mulierem,
uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel
ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur,
eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur; quia sancti
mysterii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus cum
magna discretione prouidenda est; ita his, quibus mors
inminet, sine ulla dilatione offerenda; ne dum adhuc
tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur,
interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui
redimatur.
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet,
quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in
coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres
filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus
ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola
causa incontinentiae uidetur inuentum; quia, dum se continere
nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hae itaque,
quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum
tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non
debent admisceri; quippe quia et sine partus causa, cum
in suetis menstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur;
ita ut morte lex sacra feriat, siquis uir ad menstruatam
mulierem accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem
menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet,
quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari;
et per hoc, quod inuita patitur, iustum non est, ut ingressu
ecclesiae priuetur. Nouimus namque, quod mulier, quae
fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter
ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim
sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita
laudabiliter potuit Domini uestimentum tangere, cur, quae
menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam
intrare? Sed dices: Illam infirmitas conpulit; has uero,
de quibus loquimur, consuetudo constringit. Perpende
autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali
carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio
post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, aestuare,
algere, lassescere ex infirmitate naturae est. Et quid est
aliud contra famem alimenta, contra sitim potum, contra
aestum auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem
requiem quaerere, nisi medicamentum quidem contra egritudines
explorare? Feminae itaque et menstruus sui
sanguinis fluxus egritudo est. Si igitur bene praesumsit,
quae uestimentum Domini in langore posita tetigit, quod
uni personae infirmanti conceditur, cur non concedatur
cunctis mulieribus, quae naturae suae uitio infirmantur?
Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus
percipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione
magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si
perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium
est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi
culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa;
unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex
culpa primi hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua
enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, uidelicet
quae naturaliter accedit. Sed tamen quod natura ipsa
ita uitiata est, ut etiam sine uoluntatis studio uideatur
esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa, qualis
per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et
homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet
inuitus. Atque ideo feminae cum semet ipsis considerent,
et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici
corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta
consideratione laudandae sunt; dum uero percipiendo ex
religiosae uitae consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur,
reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut
enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur,
ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam
id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur,
ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex uelut
inmunda manducare prohibeat, in euangelio tamen
Dominus dicit: ‘
Non quod intrat in os, coinquinat hominem;
sed quae exeunt de ore, illa sunt, quae coinquinant
hominem.’
Atque paulo post subiecit exponens: ‘
Ex
corde exeunt cogitationes malae.’
Ubi ubertim indicatum
est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse in opere
ostenditur, quod ex pollutae cogitationis radice generatur.
Unde Paulus quoque apostolus dicit: ‘
Omnia munda
mundis,
coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians
subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et
conscientia.
’ Si ergo ei cibus inmundus non est, cui mens
inmunda non fuerit; cur, quod munda mente mulier ex
natura patitur, ei in inmunditiam reputetur?
Uir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus
aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare
statim debet. Lex autem ueteri populo praecepit, ut
mixtus uir mulieri, et lauari aqua debeat, et ante solis
occasum ecclesiam non intrare; quod tamen intellegi
spiritaliter potest. Quia mulieri uir miscetur, quando
inlicitae concupiscentiae animus in cogitatione per delectationem
coniungitur; quia, nisi prius ignis concupiscentiae
a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum
aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae
uoluntatis uidet. Quamuis de hac re diuersae hominum
nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur,
Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post
amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem
quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter
abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium;
sed quia ipsa licita amixtio coniugis sine uoluntate
carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum
est; quia uoluntas ipsa esse sine culpa nullatenus
potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de
legitimo coniugio natus fuerat, qui dicebat: ‘
Ecce enim in
iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater
mea.’
Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat,
a delicto se natum gemebat; quia portat in ramo umorem
uitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen uerbis non
amixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam
uidelicet uoluntatem amixtionis. Sunt etenim multa,
quae licita ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus
fedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur, et
tranquillitatem in nobis animi perturbamus; et cum rectum
sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in eo
animus perturbatur. Contra uitia quippe delinquentium
iratus fuerat, qui diccbat: ‘
Turbatus est prae ira oculus
meus.’
Quia cnim non ualet nisi tranquilla mens in contemplationis
se lucem suspendere, in ira suum oculum
turbatum dolebat; quia, dum male acta deorsum insequitur,
confundi atque turbari a summorum contemplatione
cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra uitium, et
tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse
aestimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam,
ut causa prolis sit, non uoluntatis; et carnis commixtio
creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uitiorum.
Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus,
scd solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste
profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici
corporis sanguinisque mysterio, suo est iudicio
relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere,
qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non amor
ortandi subolis, sed uoluntas dominatur in opere commixtionis,
habent coniuges etiam de sua commixtione, quod
defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et
tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam
cum Paulus apostolus diceret: ‘
Qui se continere non
potest, habeat uxorem suam,’
statim subiungere curauit:
‘
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum
imperium.’
Non enim indulgetur, quod licet, quia iustum
est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.
Uigilanti uero mente pensandum est, quod in Sina
monte Dominus ad populum locuturus prius eundem populum
abstinere a mulieribus praecipit. Et si illic, ubi
Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur,
tanta prouisione est munditia corporis requisita, ut, qui
uerba Dei perciperent, mulieribus mixti non essent: quanto
magis mulieres, quae corpus Domini omnipotentis accipiunt,
custodire in se munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis
mystcrii magnitudine grauentur? Hinc etiam
ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a
mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent,
quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid
a mulieribus fateretur. Tunc autem uir, qui post amixtionem
coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis
mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam
etiam ecclesiam licuerit intrare.
VIIII. Interrogatio Augustini: Si post inlusionem,
quae per somnium solet accedere, uel corpus Domini quislibet
accipere ualeat: uel, si sacerdos sit, sacra mysteria
celebrare?
Respondit Gregorius: Hunc quidem testamentum ueteris
legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum
dicit, et nisi lotum aqua ei usque ad uesperum intrare
ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritalis
intellegens sub eodem intellectu accipiet, quo praefati sumus;
quia quasi per somnium inluditur, qui temtatus inmunditia,
ueris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed
lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat;
et nisi prius ignis temtationis reciderit, reum se quasi
usque ad uesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione
ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet,
ex qua re accedat menti dormientis; aliquando enim ex
crapula, aliquando ex naturae superfluitate uel infirmitate,
aliquando ex cogitatione contingit. Et quidem cum ex
naturae superfluitate uel infirmitate euenerit, omnimodo
haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem
pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum uero
ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur,
atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde
animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem
percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi;
cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi
mysterium (
pro eo, quod sacerdos alius in loco deest)
ipsa
necessitas conpellit. Nam si adsunt alii, qui implere
ministerium ualeant, inlusio pro crapula facta a perceptione
sacri mysterii prohibere non debet; sed ab immolatione
sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet; si
tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit.
Nam sunt, quibus ita plerumque inlusio nascitur,
ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus
imaginationibus non fedetur. Qua in re unum ibi ostenditur
ipsa mens rea, non tamen uel suo iudicio libera, cum
se, etsi dormienti corpore, nihil meminit uidisse, tamen in
uigiliis corporis meminit in ingluuiem cecidisse. Sin uero
ex turpi cogitatione uigilantis oritur inlusio dormientis,
patet animo reatus suus; uidet enim, a qua radice inquinatio
illa processerit, quia, quod cogitauit sciens, hocpertulit
nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione
an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu
acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum,
uidelicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio
quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus
per spiritum; quia et primam culpam serpens suggessit,
Eua uelut caro delectata est, Adam uero uelut spiritus
consensit; et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem
atque delectationem, inter delectationem et consensum
iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus
spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio
sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est;
cum uero delectare caro coeperit, tunc peccatum incipit
nasci; si autem etiam ex deliberatione consentit, tunc
peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati
semen est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu
perfectio. Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus
spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat;
nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum
caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus
carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo
modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat;
et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se
uehementer ingemiscat. Unde et ille caelestis exercitus
praecipuus miles gemebat dicens: ‘
Uideo aliam legem in
membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum
me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.’
Si autem captiuus erat, minimc pugnabat; sed et pugnabat;
quapropter et captiuus erat, et pugnabat igitur legi mentis,
cui lex, quae in membris est, repugnabat. Si autem
pugnabat, captiuus non erat. Ecce itaque homo est, ut
ita dixerim, captiuus et liber; liber ex iustitia, quam diligit,
captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
Ut papa Gregorius epistulam Arelatensi episcopo,
pro adiuuando in opere
Dei Augustino,
miserit.
HUCUSQUE responsiones beati papae Gregorii ad consulta
reuerentissimi antistitis Augustini.
Epistulam
uero,
quam se Arelatensi episcopo fecisse commemorat,
ad Uergilium Aetherii successorem dederat;
cuius haec
forma est:
Quantus sit affectus uenientibus sponte fratribus inpendendus,
ex eo,
quod plerumque solent caritatis causa
inuitari,
cognoscitur.
Et ideo,
si communem fratrem
Augustinum episcopum ad uos uenire contigerit,
ita illum
dilectio uestra,
sicut decet,
affectuose dulciterque suscipiat,
ut et ipsum consolationis suae bono refoueat,
et alios,
qualiter fraterna caritas colenda sit,
doceat.
Et quoniam
sacpius euenit,
ut hi,
qui longe sunt positi,
prius ab aliis,
quae sunt emendanda,
cognoscant;
siquas fortasse fraternitati
uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit,
una
cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite,
et ita uos in ea,
quae Deum offendunt,
et ad iracundiam
prouocant,
districtos ac sollicitos exhibete,
ut ad aliorum
emendationem et uindicta culpabilem feriat,
et innocentem
falsa opinio non affligat.
Deus te incolumem custodiat,
reuerentissime frater.
Ut idem Augustino pallium et epistulam et plures uerbi ministros miserit.
PRAETEREA idem papa Gregorius Augustino episcopo,
quia suggesserat ei multam quidem sibi esse messem,
sed operarios paucos,
misit cum praefatis legatariis suis
plures cooperatores ac uerbi ministros;
in quibus primi
et praecipui erant Mellitus,
Iustus,
Paulinus,
Rufinianus;
et per eos generaliter uniuersa,
quae ad cultum erant
ac ministerium ecclesiae necessaria,
uasa uidelicet sacra,
et uestimenta altarium,
ornamenta quoque ecclesiarum,
et sacerdotalia uel clericilia indumenta,
sanctorum etiam
apostolorum ac martyrum reliquias,
nec non et codices
plurimos.
Misit etiam litteras,
in quibus significat
se ei pallium direxisse,
simul et insinuat,
qualiter episcopos
in Brittania constituere debuisset;
quarum
litterarum iste est textus:
Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia
aeterm regni praemia reseruari;
nobis tamen eis
necessc est honorum beneficia tribuere,
ut in spiritalis operis
studio ex remuneratione ualcant multiplicius insudare.
Et
quia noua Anglorum ecclesia ad omnipotentis Dei gratiam
eodem Domino largiente,
et te laborante perducta est,
usum
tibi pallii in ea ad sola missarum sollemnia agenda concedimus,
ita ut per loca singula XII episcopos ordines,
qui tuae subiaceant dicioni,
quatinus Lundoniensis ciuitatis
episcopus semper in posterum a synodo propria debeat consecrari,
atque honoris pallium ab hac sancta et apostolica,
cui Deo auctore descruio,
sedc percipiat.
Ad Eburacam
uero ciuitatem te uolumus episcopum mittere,
quem ipse
iudicaucris ordinare;
ita duntaxat,
ut,
si eadem ciuitas
cum finitimis locis uerbum Dei receperit,
ipse quoque XII
episcopos ordinet,
et metropolitani honore perfruatur;
quia
ei quoque,
si uita comes fuerit,
pallium tribuere Domino
fauente disponimus,
quem tamen tuae fraternitatis uolumus
dispositioni subiacere;
post obitum uero tuum ita episcopis,
quos ordinauerit,
praesit,
ut Lundoniensis episcopi nullo
modo dicioni subiaceat.
Sit uero inter Lundoniae et
Eburacae ciuitatis episcopos in posterum honoris ista distinctio,
ut ipse prior habeatur,
qui prius fuerit ordinatus;
communi autem consilio,
et concordi actione quaeque sunt
pro Christi zelo agenda disponant unanimiter;
recte sentiant,
et ea,
quae senserint,
non sibimet discrepando perficiant.
Tua uero fraternitas non solum eos episcopos, quos
ordinauerit, neque hos tantummodo, qui per Eburacae
episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Brittaniae
sacerdotes habeat Deo Domino nostro Iesu Christo auctore
subiectos; quatinus ex lingua et uita tuae sanctitatis et
recte credendi, et bene uiuendi formam percipiant, atque
officium suum fide ac moribus exsequentes, ad caelestia,
cum Dominus uoluerit, regna pertingant. Deus te incolumem
custodiat, reuerentissime frater.
Exemplar epistulae,
quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit.
ABEUNTIBUS autem praefatis legatariis,
misit post
eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas,
in
quibus aperte,
quam studiose erga saluationem nostrae
gentis inuigilauerit,
ostendit,
ita scribens:
Post discessum congregationis nostrae,
quae tecum est,
ualde sumus suspensi redditi,
quia nihil de prosperitate
uestri itineris audisse nos contigit.
Cum ergo Deus omnipotens
uos ad reuerentissimum uirum fratrem nostrum
Augustinum episcopum perduxerit,
dicite ei,
quid diu
mecum de causa Anglorum cogitans tractaui;
uidelicet,
quia fana idolorum destrui in eadem gente minime
debeant;
sed ipsa,
quae in eis sunt,
idola destruantur;
aqua benedicta fiat,
in eisdem fanis aspergatur,
altaria
construantur,
reliquiae ponantur.
Quia,
si fana eadem
bene constructa sunt,
necesse est,
ut a cultu daemonum
in obsequio ueri Dei debeant commutari;
ut dum gens ipsa
eadem fana sua non uidet destrui,
de corde errorem
deponat,
et Deum uerum cognoscens ac adorans,
ad loca,
quae consueuit,
familiarius concurrat.
Et quia boues
solent in sacrificio daemonum multos occidere,
debet eis
etiam hac de re aliqua sollemnitas immutari;
ut die
dedicationis,
uel natalicii sanctorum martyrum,
quorum
illic reliquiae ponuntur,
tabernacula sibi circa easdem
ecclesias,
quae ex fanis commutatae sunt,
de ramis arborum
faciant,
et religiosis conuiuiis sollemnitatem celebrent;
nec diabolo iam animalia immolent,
et ad laudem Dei in
esu suo animalia occidant,
et donatori omnium de satietate
sua gratias referant;
ut dum eis aliqua exterius gaudia
reseruantur,
ad interiora gaudia consentire facilius ualeant.
Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile
esse non dubium est,
quia et is,
qui summum locum
ascendere nititur,
gradibus uel passibus,
non autem saltibus
eleuatur.
Sic Israelitico populo in Aegypto Dominus se
quidem innotuit;
sed tamen eis sacrificiorum usus,
quae
diabolo solebat exhibere,
in culto proprio reseruauit,
ut eis
in suo sacrificio animalia immolare praeciperet;
quatinus
cor mutantes,
aliud de sacrificio amitterent,
aliud retinerent;
ut etsi ipsa essent animalia,
quae offerre consueuerant,
uero tamen Deo haec et non idolis immolantes,
iam
sacrificia ipsa non essent.
Haec igitur dilectionem tuam
praedicto fratri necesse est dicere,
ut ipse in praesenti illic
positus perpendat,
qualiter omnia debeat dispensare.
Deus
te incolumem custodiat,
dilectissime fili.
Ut Augustinum per litteras,
ne de uirtutibus suis gloriaretur,
hortatus
sit.
QUO in tempore misit etiam Augustino epistulam
super miraculis,
quae per eum facta esse cognouerat,
in qua eum,
ne per illorum copiam periculum elationis
incurreret,
his uerbis hortatur:
Scio, frater carissime, quia omnipotens Deus per dilectionem
tuam in gentem, quam eligi uoluit, magna miracula
ostendit; unde necesse est, ut de eodem dono caelesti et
timendo gaudeas, et gaudendo pertimescas. Gaudeas
uidelicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad
interiorem gratiam pertrahuntur; pertimescas uero, ne
inter signa, quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione
se eleuet, et unde foras in honorem tollitur, inde per
inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus,
quia discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum
caelesti magistro dicerent: ‘
Domine, in nomine tuo etiam
daemonia nobis subiecta sunt,’
protinus audierunt:
‘
Nolite
gaudere super hoc, sed potius gaudete, quia nomina uestra
scripta sunt in caelo.’
In priuata enim et temporali
laetitia mentem posuerant, qui de miraculis gaudebant;
sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam
laetitiam reuocantur, quibus dicitur: ‘
In hoc gaudete,
quia nomina uestra scripta sunt in caelo.’
Non enim
omnes electi miracula faciunt, sed tamen eorum nomina
omnium in caelo tenentur adscripta. Ueritatis etenim
discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono, quod
commune cum omnibus habent, et in quo finem laetitiae
non habent.
Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante
Domino exterius facis, semper te interius subtiliter iudices
ac subtiliter intellegas et temet ipsum quis sis, et quanta
sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum
signorum dona percepisti. Et si quando te Creatori
nostro seu per linguam, siue per operam reminisceris
deliquisse, semper haec ad memoriam reuoces, ut surgentem
cordis gloriam memoria reatus premat. Et quicquid de
faciendis signis acceperis, uel accepisti, haec non tibi, sed
illis deputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt.
Ut Ædilbercto regi litteras et dona miserit.
MISIT idem beatus papa Gregorius eodem tempore
etiam regi Aedilbercto epistulam,
simul et dona in
diuersis speciebus perplura;
temporalibus quoque
honoribus regem glorificare satagens,
cui gloriae caelestis
suo labore et industria notitiam prouenisse
gaudebat.
Exemplar autem praefatae epistulae hoc est:
Domino gloriosissimo atque praecellentissimo filio
Aedilbercto regi Anglorum Gregorius episcopus.
Propter hoc omnipotens Deus bonos quosque ad populorum
regimina perducit, ut per eos omnibus, quibus praelati
fuerint, dona suae pictatis inpendat. Quod in Anglorum
gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est
praeposita, ut per bona, quae uobis concessa sunt, etiam
subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur. Et
ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam,
sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi
subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum
conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum
aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia,
exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis
exempla monstrando aedifica; ut illum retributorem inuenias
in caelo, cuius nomen atque cognitionem dilataueris
in terra. Ipse enim uestrae quoque gloriae nomen etiam
posteris gloriosius reddet, cuius uos honorem quaeritis et
seruatis in gentibus.
Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator
Romanam rempuplicam a peruersis idolorum cultibus reuocans
omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo
secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum
mente conuertit. Unde factum est, ut antiquorum principum
nomen suis uir ille laudibus uinceret, et tanto in
opinione praecessores suos, quanto et in bono opere superaret.
Et nunc itaque uestra gloria cognitionem unius Dei, Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti, regibus ac populis sibimet subiectis
festinet infundere, ut et antiquos gentis suac reges
laudibus ac meritis transeat, et quanto in subiectis suis
etiam aliena peccata deterserit, tanto etiam de peccatis
propriis ante omnipotentis Dei terribile examen securior
fiat.
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in
monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus,
bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos
ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in
memoria reseruate; quia, si uos eum in eo, quod pro omnipotente
Deo loquitur, auditis, isdem omnipotens Deus hunc
pro uobis exorantem celerius exaudit. Si enim, quod absit,
uerba eius postponitis, quando eum omnipotens Deus
poterit audire pro uobis, quem uos neglegitis audire pro
Deo? Tota igitur mente cum eo uos in feruore fidei
stringite, atque adnisum illius uirtute, quam uobis diui
nitas tribuit, adiuuate, ut regni sui uos ipse faciat esse
participes, cuius uos fidem in regno uestro recipi facitis et
custodiri.
Praeterea scire uestram gloriam uolumus, quia, sicut
in scriptura sacra ex uerbis Domini omnipotentis agnoscimus,
praesentis mundi iam terminus iuxta est, et sanctorum
regnum uenturum est, quod nullo umquam poterit
fine terminari. Adpropinquante autem eodem mundi termino,
multa inminent, quae antea non fuerunt; uidelicet
immutationes aeris, terroresque de caelo, et contra ordinationem
temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae,
terrae motus per loca; quae tamen non omnia nostris
diebus uentura sunt, sed post nostros dies omnia subsequentur.
Uos itaque, siqua ex his euenire in terra uestra
cognoscitis, nullo modo uestrum animum perturbetis; quia
idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de
animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora
suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse
praeparati. Haec nunc, gloriose fili, paucis locutus sum,
ut cum Christiana fides in regno uestro excreuerit, nostra
quoque apud uos locutio latior excrescat, et tanto plus loqui
libeat, quanto se in mente nostra gaudia de gentis uestrae
perfecta conuersione multiplicant.
Parua autem exenia transmisi, quae uobis parua non
erunt, cum a uobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione
suscepta. Omnipotens itaque Deus in uobis gratiam
suam, quam coepit, perficiat, atque uitam uestram
et hic per multorum annorum curricula extendat, et post
longa tempora in caelestis uos patriae congregatione recipiat.
Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat,
domine fili.
Data die X. Kalendarum Iuliarum, imperante domino
nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XVIIII,
post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione
IIII.
Ut Augustinus ecclesiam Saluatoris instaurauerit,
et monasterium beati
Petri apostoli fecerit;
et de primo eius abbate Petro.
AT Augustinus,
ubi in regia ciuitate sedem episcopalem,
ut praediximus,
accepit,
recuperauit in ea,
regio
fultus adminiculo,
ecclesiam,
quam inibi antiquo
Romanorum fidelium opere factam fuisse didicerat,
et eam in nomine sancti Saluatoris Dei et Domini
nostri Iesu Christi sacrauit,
atque ibidem sibi habitationem
statuit et cunctis successoribus suis.
Fecit
autem et monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad
orientem,
in quo,
eius hortatu,
Aedilberct ecclesiam
beatorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis
construxit,
ac diuersis donis ditauit,
in qua et ipsius
Augustini,
et omnium episcoporum Doruuernensium,
simul et regum Cantiae poni corpora possent.
Quam
tamen ecclesiam non ipse Augustinus,
sed successor
eius Laurentius consecrauit.
Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus
presbiter fuit,
qui legatus Galliam missus demersus
est in sinu maris,
qui uocatur Amfleat,
et ab incolis
loci ignobili traditus sepulturae;
sed omnipotens Deus
ut,
qualis meriti uir fuerit,
demonstraret,
omni nocte
supra sepulchrum eius lux caelestis apparuit,
donec
animaduertentes uicini,
qui uidebant,
sanctum fuisse
uirum,
qui ibi esset sepultus,
et inuestigantes,
unde
uel quis esset,
abstulerunt corpus,
et in Bononia ciuitate
iuxta honorem tanto uiro congruum in ecclesia
posuerunt.
Ut Aedilfrid rex Nordanhymbrorum Scottorum gentes proelio conterens
ab Anglorum finibus expulerit.
HIS temporibus regno Nordanhymbrorum praefuit
rex fortissimus et gloriae cupidissimus Aedilfrid,
qui
plus omnibus Anglorum primatibus gentem uastauit
Brettonum;
ita ut Sauli quondam regi Israeliticae
gentis conparandus uideretur,
excepto dumtaxat hoc,
quod diuinae erat religionis ignarus.
Nemo enim in
tribunis,
nemo in regibus plures eorum terras,
exterminatis
uel subiugatis indigenis,
aut tributarias genti
Anglorum,
aut habitabiles fecit.
Cui merito poterat
illud,
quod benedicens filium patriarcha in personam
Saulis dicebat,
aptari: ‘
Beniamin lupus rapax,
mane
comedet praedam et uespere diuidet spolia.’
Unde motus eius profectibus Aedan rex Scottorum,
qui Brittaniam inhabitant,
uenit contra eum cum
inmenso ac forti exercitu;
sed cum paucis uictus
aufugit.
Siquidem in loco celeberrimo,
qui dicitur
Degsastán,
id est Degsa lapis,
omnis pene eius est
caesus exercitus.
In qua etiam pugna Theodbald
frater Aedilfridi cum omni illo,
quem ipse ducebat,
exercitu peremtus est.
Quod uidelicet bellum Aedilfrid
anno ab incarnatione Domini DCIII,
regni autem
sui,
quod XX et IIII annis tenuit,
anno XI,
perfecit;
porro anno Focatis,
qui tum Romani regni apicem
tenebat,
primo.
Neque ex eo tempore quisquam regum
Scottorum in Brittania aduersus gentem Anglorum
usque ad hanc diem in proelium uenire audebat.